PL 38, col. 1253

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

sed divinam et sempiternam. Fides pugnat; et quando
fides pugnat, carnem nullus expugnat. Quia etsi laniatur,
etsi laceratur; quando perit qui sanguine
Christi redemptus est? Potens homo non potest perdere
quod emit auro suo, et Christus perdit quod
emit sanguine suo? Sed hoc totum non ad hominis,
sed ad Dei gloriam referatur. Ab ipso vere est patientia,
vera patientia, sancta patientia, religiosa patientia,
recta patientia; christiana patientia donum Dei
est. Nam et multi latrones patientissime torquentur;
et non cedentes et tortorem vincentes, postea aeterno
igne puniuntur. Causa discernit martyrem a patientia,
imo a duritia sceleratorum. Par est poena, sed dispar
est causa. Martyrum voce cantavimus (dixerat
enim ista Vincentius in orationibus suis): Judica me,
Deus, et discerne causam meam a gente non sancta [(Psal. XLII, 1)]
.
Discreta est causa ejus: quia pro veritate,
pro justitia, pro Deo, pro Christo, pro fide,
pro Ecclesiae unitate, pro individua charitate certavit.
Quis ei donavit istam patientiam? Quis? Indicet nobis
Psalmus. Ibi enim legitur, ibi cantatur: Nonne Deo
subjecta erit anima mea? Ab illo enim patientia mea [(Psal. LXI, 2)]
.
Quisquis putat sanctum Vincentium
viribus suis ista potuisse, nimis errat. Quisquis enim
viribus suis hoc se posse praesumpserit, etsi videtur
vincere patientia, vincitur a superbia. Bene vincere,
hoc est, universas machinas vincere. Illecebras dum
ministrat, vincitur per continentiam: poenas et tormenta
infligit, vincitur per patientiam: errores suggerit,
vincitur per sapientiam. Ad extremum, cum
omnia haec victa fuerint, suggerit animae, Euge, euge,
quantum potuisti? quantum certasti? Quis tibi comparatur?
Quam bene vicisti? Respondeat illi anima sancta: Confundantur et revereantur, qui dicunt mihi, Euge,
euge
[(Psal. LXIX, 4)]
. Quando ergo vincit, nisi cum
dicit, In Domino laudabitur anima mea; audiant mites,
et jucundentur [(Psal. XXXIII, 3)]
. Mites enim sciunt
quod dico; quia in illis habitat verbum, in illis habitat
exemplum. Nam qui non est mitis, nescit quid sapiat
quod dictum est, In Domino laudabitur anima
mea. Omnis enim non mitis, superbus, asper, elatus,
in se vult laudari, non in Domino. Qui autem dicit, In Domino laudabitur anima mea;
non dicit, Audiant
gentes, et jucundentur; audiant homines, et jucundentur:
sed, Audiant mites, et jucundentur. Audiant
quibus sapit. Mitis enim erat Christus: Sicut ovis ad
immolandum ductus est [(Isai. LIII, 7)]
. Propterea mitis,
quia sicut ovis ad immolandum ductus est. Audiant
mites, et jucundentur. Quia sapiunt quod dictum est, Gustate, et videte quam suavis est Dominus: beatus vir
qui sperat in eum
[(Psal. XXXIII, 3, 9)]
. Longam lectionem
audivimus, brevis est dies: longo sermone
etiam nos tenere vestram patientiam non debemus.
Novimus quia patienter audistis, et diu stando et audiendo
tanquam martyri compassi estis. Qui audit
vos, amet vos, et coronet vos.
SERMO CCLXXV. In Natali martyris Vincentii II.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.