PL 38, col. 1267

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

cito confiteor: Videbit omnis caro salutare Dei.
Dicunt hoc esse, Videbit omnis caro Christum Dei.
Sed visus est Christus et in carne, non quidem carne
mortali, si adhuc illa spiritualis mutatio caro dicenda
est; quia et ipse post resurrectionem sic dixit
videntibus et tangentibus, « Palpate, et videte, quia
spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis
habere [(Luc. XXIV, 39)] . » Videbitur et sic:
non solum visus est, sed et videbitur. Et forte tunc
perfectius implebitur quod dictum est, omnis caro.
Modo enim vidit eum caro, sed non omnis caro:
tunc vero in judicio venientem cum Angelis suis ad
judicandos vivos et mortuos, cum audierint vocem
ejus omnes qui sunt in monumentis, et processerint
alii ad resurrectionem vitae, alii ad resurrectionem
judicii [(Joan. V, 28, 29)] , ipsam formam
videbunt, quam pro nobis suscipere dignatus est,
non solum justi, sed etiam iniqui, alii ad dexteram,
alii ad sinistram; quia et qui occiderunt, videbunt
in quem pupugerunt [(Joan. XIX, 37)]
. Videbit ergo
omnis caro salutare Dei. Corpus per corpus: quia in
vero corpore veniet judicaturus. Sed ad dexteram
positis, et in regnum coelorum missis, sic se demonstraturus
est, quomodo jam in corpore videbatur: et
tamen dicebat, Qui diligit me diligetur a Patre meo;
et ego diligam eum, et manifestabo me ipsum illi [(Id.
XIV, 21)]
. Hoc Judaeus impius non videbit. Tolletur
enim impius, ne videat claritatem Dei [(Isai XXVI, 10,
sec. LXX)]
.
CAPUT XVIII.
17.
Simeon hic oculis vidit
salutare Dei. Visibilis Christus in judicio futuro. Simeon
justus vidit eum et corde, quia cognovit infantem; et
oculis vidit, quia portavit infantem. Utroque modo
videns eum, agnoscens Dei Filium, et amplectens de
Virgine procreatum: « Nunc dimittis, inquit, Domine,
servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi
mei salutare tuum » [(Luc. II, 25 30)] . Videte quid
dixerit. Tenebatur enim quousque et oculis videret,
quem fide cernebat. Corpus parvulum accepit, corpus
amplexus est; corpus videndo, id est, Dominum
in carne cernendo ait, Viderunt oculi mei salutare
tuum. Unde scis, ne sic videat omnis caro salutare
Dei? ne autem desperemus eum in ea forma venturum
ad judicium, quam pro nobis accepit, non in qua
semper aequalis Patri permansit; audiamus et hinc
vocem Angelorum. Ante oculos discipulorum suorum
cum ferretur in coelum, et illi attenderent, eumque
corde desideratum aspectu deducerent, audierunt ab
Angelis: « Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum?
Hic Jesus qui acceptus est a vobis, sic veniet
quomodo vidistis eum euntem in coelum » [(Act. I,
11)] . Sic ergo, sic veniet, quomodo abscessit in
coelum. Visibilis veniet ad judicium; quia visibilis
abscessit in coelum. Nam si visibilis abscessit et invisibilis
veniet, quomodo sic veniet? Si autem sic
veniet, visibilis ergo veniet; et videbit omnis caro salutare
Dei.
CAPUT XIX.
18.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.