PL 38, col. 1380

Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

omnes, amabat omnes. Ferebat in oculis, quod in
carne omnes; nec solum non terrebatur, sed etiam
exhortabatur.
CAPUT VII.
7.
Filium qui reliquus erat, cohortatur
ad martyrium. Hanc Antiochus persecutor velut
matrem de caeteris matribus computavit. Persuade,
inquit, filio tuo, ne pereat. Et illa: Plane filio meo
vitam persuadebo, ad mortem cohortando: tu mortem
vis persuadere, parcendo. Qualis autem allocutio,
quam pia, quam materna, quam inter spirituales
et carnales in ambiguo suspensa! « Fili, miserere
mei. Fili, » inquit, « miserere mei, quae te novem
mensibus in utero portavi, cui lac triennio dedi, arque
ad hanc aetatem perduxi: miserere mei » [(II Machab.
VII, 27)] . Omnes exspectabant verba consequentia:
Consenti Antiocho, noli deserere matrem tuam.
Illa e contra: Consenti Deo, noli deserere fratres tuos.
Si me quasi deseris, tunc me non deseris. Ibi te habebo,
ubi ne perdam ulterius non timebo. Ibi te mihi
servabit Christus, unde non tollet Antiochus. Deum
timuit, matrem audivit, regi respondit, fratribus
adhaesit, matrem traxit.
SERMO CCCI. In solemnitate SS. Machabaeorum, II.
CAPUT PRIMUM.
1.
Mater Machabaeorum in
filiorum passione quam fortis. Magnum spectaculum
positum est ante oculos fidei nostrae. Aure audivimus,
corde divimus optantem matrem ante se finire istam
vitam filios suos: longe contrariis votis consuetudini
humanae. Omnes enim homines filios suos ex hac vita
migrando praecedere volunt, non sequi: illa autem
optavit posterior mori. Non enim amittebat filios, sed
praemittebat: nec intuebatur quam vitam finirent,
sed quam inchoarent. Desinebant enim vivere, ubi
quandoque fuerant morituri; et incipiebant vivere,
sine fine victuri. Parum est fuisse spectatricem, mirati
sumus potius hortatricem. Fecundior virtutibus, quam
fetibus: videns certantes, in quibus omnibus ipsa
certabat; et in omnibus vincentibus ipsa vincebat.
Una mulier, una mater, quomodo nobis ante oculos
posuit unam matrem sanctam Ecclesiam, ubique exhortantem
filios suos pro illius nomine mori, de quo
eos concepit et peperit? Sic sanguine martyrum impletus
orbis praejactatis seminibus seges Ecclesiae pullulavit.
Unde hoc homini, nisi quia salus justorum a
Domino, et protector eorum est in tempore tribulationis [(Psal. XXXVI, 39)]
?
2.
Deus non tantum tribus pueris, sed etiam Machabaeis
adfuit. Cur tres pueri ab ignibus liberantur, Machabaei
consumuntur. Vidimus, novimus protectorer
fuisse Dominum in tempore tribulationis trium virorum
illorum, qui ambulabant inter ignes innoxios, et
Dominum sine ulla laesione laudabant. Ubi homo saeviebat,
flamma parcebat.
CAPUT II.
Vidimus, novimus quemadmodum
salus eorum justorum a Domino fuit, ut in ignem mitterentur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.