PL 38, col. 218

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

mortuus sepultus est in inferno. Et quid invenit?
Aeternam sitim, indeficientes flammas. Successit ignis
purpurae et bysso: ea tunica ardebat, qua se exspoliare
non poterat. Pro epulis ariditas, et desiderium
guttae de digito pauperis, sicut illi micarum de mensa
divitis. Sed illius egestas praeteriens, hujus poena
permanens [(Luc. XVI, 19-26)] . Hoc attendant divites
hujus mundi, et non superbe sapiant. Facile tribuant,
communicent: thesaurizent sibi fundamentum bonum in
futurum; ubi sunt veri divites, sed non hujus mundi: ut apprehendant veram vitam.
CAPUT VII.
7.
Divitiis interioribus divites. Forte
ergo hoc admonuit Scriptura divina, ubi ait, Sunt
qui se divites affectant, nihil habentes, propter superbos
pannosos. Si enim vix toleratur dives superbus, pauperem
superbum quis ferat? Meliores sunt ergo illi qui
se humiliant, cum sint divites. Verumtamen de aliis
divitiis se dicere Scriptura testatur: secuta enim
adjunxit, Redemptio animae viri divitiae ejus; pauper
autem non suffert minas. Intelligere debemus ex alia
nescio qua paupertate pauperem, et ex aliis nescio
quibus divitiis divitem. Altius enim divites, in corde
divites, pleni fortitudine, opimi pietate, abundantes
charitate, secum sunt divites, interiores sunt divites. Sunt
autem qui se divites affectant, cum sint pauperes:
justi sibi videntur, cum sint iniqui. Divitias quippe
illas intelligere debemus: quoniam aperuit Scriptura
quid dixerit, Redemptio animae viri divitiae ipsius, Intellige,
inquit, quas tibi divitias commendem. Quoniam
dixi, Sunt qui se divites affectant, nihil habentes;
et sunt qui se humiliant, cum sint divites; illas temporales
et terrenas et visibiles divitias cogitabas: ego
autem non ipsas dico, sed quas dicam consequenter
admoneo; Redemptio animae viri, divitiae ipsius sunt.
Ergo qui non habent animae redemptionem, quia
iniqui sunt, et justos se videri affectant, quia hypocritae
sunt, ipsi sunt de quibus ait, Sunt qui se divites
affectant, nihil habentes: justos se volunt videri, cum
in cella conscientiae non habeant aurum justitiae. Et
sunt pleni, tanto humiliores, quanto ditiores: de
quibus dictum est, Beati pauperes spiritu, quoniam
ipsorum est regnum coelorum [(Matth. V, 3)]
.
CAPUT VIII.
8.
Interiores divitiae, fides, auro
praeferenda. Quid ergo quaeris divitias, quae oculis humanis
et carneis blandiuntur? Lucet aurum: sed plus
lucet fides. Elige quid in corde habere debeas. Intus
plenus esto, ubi divitias tuas Deus videt, homo non
videt. Nec tamen quia homo non videt, ideo debes
contemnere quod intus habes. Vis videre, quia et
oculis iniquorum plus lucet fides, quam aurum? Quomodo
laudat etiam avarus dominus servum fidelem?
Nihil illo dicit esse pretiosius: imo eum omnino pretium
non habere testatur. Habeo servum, inquit, non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.