PL 38, col. 50

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

sibi imagines phantasmatum suorum, et erraverunt,
et reprehendit eos fides catholica; et cum arguerentur,
exclusi sunt foras pondere suo: aut invenientes
sibi lites et simultates cum hominibus, diviserunt
se. Qui se ergo diviserunt, nisi ad quos pertinet
gladius ille, de quo dictum est, In gladio tuo vives?
Non quia gladius non accipitur in bono: nam
quemadmodum dicta sunt illa superiora, id est quomodo
accipitur lapis ille, et ad firmitatem propter
Christum, et ad reprehensionem propter stultum;
quomodo leo dictus est Christus propter aliud, et leo
dictus est diabolus propter aliud: sic accipitur gladius
aliquando in bono, aliquando in malo. Sed hic
non sine causa non datus est Jacob, sed datus est
Esau: nisi quia aliquid mysterii significatur in gladio.
Quomodo et ipsa servitus non est aliena a mysterio;
id est, quod dictum est, Servies fratri tuo:
nam et hoc in magno mysterio dictum est.
CAPUT XXXI.
34.
Contra schismaticos. Ergo,
fratres, qui se dividunt, ipsi habent gladium divisionis,
et in gladio suo moriuntur, et in gladio
suo vivunt. Sed quia verum dixerat Dominus, Qui
gladio percutit, gladio morietur [(Matth. XXVI, 52)]
;
videte illos, fratres mei, qui se ab unitate praeciderunt,
in quot frustra praecisi sunt. Nostis quot partes
fecit pars Donati, nec arbitror latere Sanctitatem
vestram, quia qui gladio percutit, gladio peribit.
Dictum est illi, In gladio tuo vives. Sic et illi qui non
recesserunt ab Ecclesia, et tales sunt, quales si foris
essent. Qui enim amant honores suos in Ecclesia,
omnino tales sunt; qui amant in Ecclesia commoda
sua saecularia, et ipsi palea sunt; sed ventus
deest, ideo non volant de area: hoc est quod dico
breviter, tentatio deest, nam volarent de area. Denique
quando contra illos aliquid egerit Ecclesia, quomodo
facile se praecidunt? quomodo facile extra colligunt,
et nolunt dimittere principatum suum? quomodo
pro ipso principatu mori volunt? quomodo tenere
volunt sub se plebes, et non dimittere plebes
unitati Christi? quomodo volunt facere oves suas,
quas suo sanguine non emerunt, et ideo viles habent,
quia non emerunt? Quid opus est hinc diutius disputare?
Attendite illos per universam Ecclesiam, videte
tales, et eos qui intus sunt, et eos qui inventa
occasione de area volaverunt, et volunt secum trahere
grana; sed grana vera et plena tolerant paleam,
et manent in area usque in finem, quousque
veniat ultimus ventilator: sicut ille cum pellibus haedinis
toleravit aliena peccata, et meruit accipere benedictionem
paternam.
CAPUT XXXII.
35.
Extorta benedictio. Quare
autem sugillatus Isaac benedixit? Jam enim necessitate,
jam coactus pater ejus dixit illi, Ecce ab

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.