PL 38, col. 52

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

dolet caput? Qui dimittunt Deum, et eunt ad ligamenta
diabolica, victi sunt a diabolo. Contra si cui
suggestum fuerit, secundum corpus fortasse efficere
remedia diaboli, unde alius sanatus esse dicitur,
quia accepto ab illo sacrificio suo, deserit persequi
corpus, quia cor obtinuit: ergo cuicumque suggesta
fuerint ista remedia scelerata, et dixerit, Moriar potius,
quam talibus remediis utar; si vult Deus, flagellat
et liberat me; si novit quia necessarium est,
liberet me; si autem scit quia debeo exire de hac
vita, sive contrister, sive laeter, sequar voluntatem
Domini. Ecce enim post parvum tempus qua fronte
exiturus sum ad Dominum? Non enim hoc mihi praestant
remedia diaboli, quod praestat Deus, vitam aeternam.
Quare ergo damno animae meae emo paucos
dies corpori meo? Qui haec dicit, et non it, nec applicat
cor suum ut faciat mala remedia, utique vincit.
Unam rem dixi exempli gratia; videtis certe jam
quanta diabolus suggerit. Vides illum certe languere,
vides anhelantem in lecto, vides vix moventem membra,
vix moventem linguam, lassus iste diabolum
vincit. Multi coronati sunt in amphitheatro pugnantes
ad bestias: multi in lecto vincentes diabolum
coronantur: videntur non se movere posse,
et intus in corde tantas vires habent, tantam pugnam
exercent. Sed ubi est occulta pugna, ibi occulta
victoria.
CAPUT XXXIV.
37.
Martyres imitandi. Quare
ista diximus, fratres? Ut quando celebratis natalitia
martyrum, imitemini martyres; nec putetis ideo vobis
deesse posse occasiones coronae, quia modo desunt
tales persecutiones. Nec modo enim desunt quotidie
persecutiones a diabolo, sive per suggestionem, sive
per molestias aliquas corporis. Tu tantum scito te habere
Imperatorem, qui jam praecessit in coelum: dedit
tibi viam qua sequaris, tene te ad illum. Noli cum
viceris, per superbiam tibi tribuere, quasi de viribus
tuis luctatus fueris: sed praesume de eo qui dedit vires,
ut vinceres, quia ipse vicit saeculum [(Joan. XVI,
33)] : et semper coronaris, et martyr hinc exies, si
omnes tentationes diaboli superaveris.
SERMO V . De luctatione Jacob cum angelo . Habitus paulo ante Pascha.
1.
Boni imitandi, mali vero donec ultimo judicio
discretio fiat, tolerandi. Haec maxime regula disciplinae
necessaria est viro christiano, ut verbum Dei

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.