PL 39, col. 1721

Fragmenta sermonum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

interficiat, et quid hujusmodi. Haec enim, inquit, non
habeo in potestate: nam vincere tentationes peccatorum
meorum, si volo, et possum, nec Dei adjutorio
possum.
2.
Confutatur maligna haeresis ex oratione a Christo
commendata et pro Petro adhibita. Videtis, fratres, quam
maligna haeresis; videtis quemadmodum omnes horretis:
cavete ne capiamini. Novi enim calliditates et tergiversationes
hominum impiorum aversorum a veritate,
et quia jam in suas sententias ceciderunt vinci nolentium;
videte, obsecro vos. Ecce enim invenit quod diceret,
ideo nos dicere, Ne nos inferas in tentationem, ne
aliquid nobis contingat, quod non habemus in potestate
secundum corporis tentationem. Inde ergo dicebat Dominus, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem [(Matth. XXVI, 41)]
?
hoc dicebat, Vigilate et orate, ne
pedem frangatis, aut ne caput doleatis, aut ne in
damnum incurratis? Non hoc dicebat: sed quid dicebat?
Quod Petro dixit, Rogavi pro te, ne deficiat fides
tua [(Luc. XXII, 32)]
. Rogavi, inquit, pro te, dicit Deus
homini, dominus servo, magister discipulo, medicus
aegroto: Rogavi pro te: quid? Ne deficiat: quid? manus
tua? pes tuus? oculus tuus? lingua tua, aliqua
paralysi, id est, dissolutione membrorum? Non; sed, ne deficiat fides tua.
Secundum istos in potestate habemus,
ne deficiat fides nostra.
3.
Orationes Ecclesiae, auxilium gratiae ut non peccemus
necessarium esse probant. Quare pro nobis rogatur
Deus, ut concedat nobis, quod isti dicunt, nos non
debere rogare a sempiterna majestate, sed habere in
potestate. Benedictiones, fratres mei, benedictiones
nostras, quas super vos facimus, evacuant, exinaniunt,
elidunt. Auditis me, credo, fratres mei, quando dico,
Conversi ad Dominum benedicamus nomen ejus,
det nobis perseverare in mandatis suis, ambulare in
via recta eruditionis suae, placere illi in omni opere
bono, et caetera talia. Prorsus, inquiunt, hoc totum in
potestate nostra est constitutum. Ergo nos inaniter
talia vobis optamus. Defendamus et nos, et vos; ne
et nos sine causa benedicamus, et vos sine causa
Amen subscribatis. Fratres mei, Amen vestrum, subscriptio
vestra est, consensio vestra est, adstipulatio
vestra est. Ne forte aliqui ipsorum et nos condemnent
et vos, defendamus nos de apostolo Paulo: videamus
si talia optavit plebi suae, qualia oramus super vos.
Audite quid dixerit quodam loco. Rem brevem dico.
Quid dicis, o nove haeretice, quicumque me audis, si
praesens es? quid dicis? Quia non peccare in potestate
sic habemus, ut hoc sine adjutorio divinae gratiae implere
possimus; hoc dicis? Hoc, inquit. Ergo in potestate
habemus non peccare sine adjutorio Dei?
Plane, inquit, liberum arbitrium nostrum ad hoc nobis
sufficit. Quid est ergo quod ait Apostolus, scribens
ad Corinthios, Oramus ad Deum, ne quid faciatis
mali [(II Cor. XIII, 7)]
? Attendistis, audistis, accepistis;
et quia manifestissimum est, sine dubio intellexistis
quid oravit Apostolus. Oramus, inquit, ad Deum, ne
quid faciatis mali. Poterat dicere: Monemus vos, ne
quid faciatis mali; docemus vos, ne quid faciatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.