PL 39, col. 2130

Sermones suppositii de Sanctis (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P

Adest nobis, dilectissimi fratres, dies valde venerabilis,
dies omnium sanctorum solemnitates praecellens.
Adest, inquam, dies inclyta, dies praeclara,
dies in qua e mundo migrasse creditur virgo Maria. Et
ideo cum summa exsultatione laudes intonet universa
terra tantae Virginis illustrata excessu; quia indignum
valde est ut illius recordationis solemnitas sit apud
nos sine maximo honore, per quam meruimus auctorem
vitae suscipere: satisque praeposterum judicandum
est, ut cum sanctorum celebremus victorias
martyrum, illius solemnitatem illis non praeferamus
quae huic mundo edidit Principem martyrum. In hac
siquidem die competenter sponso illi coelesti proclamat
beata Virgo Maria: Tenuisti manum dexteram
meam; et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria
assumpsisti me [(Psal. LXXII, 24)]
. Hodie, inquam, et
ipsa a sponso filio et Domino congrue audivit: Jam
hiems transiit, imber abiit et recessit; surge, proxima mea,
sponsa mea, columba mea, et veni [(Cant. II, 11-14)]
.
2.
De Mariae assumptione quid sentiat Ecclesia. Hoc
idcirco dicimus, fratres, quia sicut jam in consuetudinem
Christi suscepit Ecclesia, hodierna die ad coelos
assumpta fuisse traditur virgo Maria. Sed quo ordine
hinc ad superna transierit regna, nulla catholica
narrat historia. Non solum autem respuere apocrypha,
verum etiam ignorare dicitur haec eadem Dei Ecclesia.
Et quidem sunt nonnulla sine auctoris nomine
de ejus assumptione conscripta; quae, ut dixi, ita
caventur, ut ad confirmandam rei veritatem legi minime
permittantur. Hinc sane pulsantur nonnulli,
quia nec corpus ejus in terra invenitur, nec assumptio
ejus cum carne, ut in apocrypha legitur, in catholica
historia reperitur. Quibus dicendum est, quia si
Moysi corpus ab homine non invenitur in terris, cum
quo locutus est Deus facie ad faciem; illius quaerere
dementiae est, per quam idem majestatis Deus incarnatus
effulsit in terris. Neque enim dignum est de corporis
ejus notitia sollicitum quempiam esse, quam
non dubitat super Angelos elevatam cum Christo regnare.
Sufficere debet tantum notitiae humanae hanc
vere fateri reginam coelorum, pro eo quod regem
peperit angelorum.
3.
De genere mortis illius nullus Latinorum scripsit.
Vera de Assumptione sententia. Sed nec invenitur
apud Latinos aliquis tractatorum de ejus morte quidpiam
aperte dixisse. Nam illum Evangelii versiculum
quem Simeon dixit ad Domini Matrem, Et tuam
ipsius animam pertransibit gladius [(Luc. II, 35)]
, beatae
recordationis Ambrosius cum tractaret, ait: Nec
historia nec litterae docent, Mariam gladio vitam finisse.
Hinc et Isidorus: Incertum est, inquit, per hoc dictum,
utrum gladium spiritus, an gladium dixerit persecutionis.
Sed quid de his de quibus loquor dicam; cum
nec ipse qui hanc accepit ante crucem Domini in sua,
id est, Joannes evangelista, de hoc posteris aliquid
retinendum scriptis mandaverit? Nullus enim hoc
fidelius narrare potuit, si illud Deus manifestari
voluisset, quam ille utique qui hanc nutriendam
suscepit, nec contra morem filius matrem reliquit.
Restat ergo ut homo mendaciter non fingat apertum,
quod Deus voluit manere occultum. Vera autem de
ejus assumptione sententia haec esse probatur, ut secundum
Apostolum, sive in corpore, sive extra corpus
ignorantes [(II Cor. XII, 2)] , assumptam super Angelos
credamus.
4.
Maria omni laude major. His igitur praetermissis,
loquamur aliquid in laudibus sacratissimae Virginis.
Sed quid nos tantilli, quid actione pusilli, quid in
ejus laudibus referemus, cum etsi omnium nostrum
membra verterentur in linguas, eam laudare sufficeret
nullus? Altior enim coelo est, de qua loquimur;
abysso profundior, cui laudes dicere conamur. Deum
enim quem omnis creatura non capit, ipsa immaculato
utero clausum gestavit. Haec est enim quae sola
meruit mater et sponsa vocari, haec primae matris
damna resolvit, haec homini perdito redemptionem
adduxit. Mater enim generis nostri poenam intulit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.