PL 39, col. 2133

Sermones suppositii de Sanctis (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P

sensum multa cogitantem [(Sap. IX, 15)]
? Ingemiscens
ergo, o anima sancta quaecumque in Domino
exsultas, quoties te ab hac exsultatione abstractam
esse videris, dicito, Ne projicias me, Domine, a facie
tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me: redde
mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma
me [(Psal. L, 13, 14)]
. Et hic attentius intuere, quam
exsultationem petierit. Quod enim hebraice Jesus,
hoc latine Salutaris dicitur. Quae enim haec laetitia est
Jesu, nisi contemplatio ejus, qualis venturus est in
gloria sua? Sciendum vero est, quia illi tunc hac
claritate potientur, qui hic positi Redemptoris sui
vestigia imitantur. Et quidem Dominum Jesum legimus
doluisse, flevisse, ex itinere fatigatum fuisse,
opprobria et contumelias sustinuisse, sputa, flagella,
crucem suscepisse: nunquam tamen legimus eum
risisse, prosperatum in praesenti fuisse. Hinc plane,
hinc in spe gaudent omnes electi, cum coeperint adversitatibus
mundi fatigari, et nullis ejus prosperitatibus
fallaciter decipi; scientes procul dubio aliam
viam non superesse, per quam possint coelos penetrare.
Hinc est quod idem Dominus ait discipulis suis, Beati
estis cum vos maledixerint homines, et persecuti vos
fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes,
propter me. Gaudete in illa die et exsultate:
ecce enim merces vestra multa est in coelis [(Matth. V, 11 et
12)]
. Sed in his pressuris atque angustiis nequaquam
possent subsistere, et, quod his majus est, gaudere,
nisi veraciter in conspectu Dei et hominum humiles
essent. Quibus Dominus eorum ait, Discite a me quia
mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus
vestris (Id XI, 29). Hinc iterum dicit, Beati
mites, quoniam ipsi possidebunt terram [(Id. V, 4)]
.
10.
Humilitatis commendatio. Humilitas fucata.
Hinc etiam haec Virgo gloriosa beatam se dici ab
omnibus generationibus manifestat, eo quod ejus humilitatem
Deus respexit. Nam subdit, Quia respexit
humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me
dicent omnes generationes [(Luc. I, 48)]
. O vere beata
humilitas, quae Deum hominibus peperit, vitam mortalibus
edidit, coelos innovavit, mundum purificavit,
paradisum aperuit, et hominum animas ab inferis liberavit!
O vere, inquam, gloriosa Mariae humilitas,
quae porta paradisi efficitur, scala coeli constituitur!
Facta est certe humilitas Mariae scala coelestis, per
quam descendit Deus ad terras. Quia respexit, inquit, humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me
dicent omnes generationes.
Et quid est dicere, Respexit;
nisi, Approbavit, placuit ei humilitas mea?
Unde per prophetam Dominus dixit, Ad quem respiciam,
nisi ad pauperculum et humilem, et trementem
sermones meos [(Isai. LXVI, 2)]
? Hinc David Domino
dicit, Quia respexisti humilitatem meam, salvasti de
necessitatibus animam meam [(Psal. XXX, 8)]
. Multi siquidem
videntur in conspectu hominum humiles esse,
ut ab eis beatificentur: sed eorum humilitas a Domino
non respicitur, quia falso, et non vere de humilitate
gloriantur. Si enim veraciter humiles essent,
Deum ab hominibus, et non se vellent laudari; non
in hoc mundo eorum spiritus exsultaret, sed in Deo
salutari; humilitatem suam non ab hominibus conspici,
sed a Deo exoptarent. Sequitur in hoc sancto
Cantico, Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum
nomen ejus [(Luc. I, 49)]
. Quae tibi magna fecit,
quaeso, gloriosa Virgo, ut dici beata merearis? Puto
enim, imo veraciter credo, ut creatura ederes Creatorem,
famula Dominum generares; ut per te Deus
mundum redimeret, per te illuminaret, per te ad vitam
revocaret.
11.
Precatio ad beatam Virginem. Huc usque, o
Virgo beata, de te ipsa quae nos ad amorem Dei accenderent
fideliter protulisti: ea vero quae sequuntur,
humano generi prophetasti. Meum autem votum
exstitit ea tantum inde transcurrere, quae ad tui laudem
nominis pertinerent. Sed haec quae de te ipsa
narrasti, neque ut dignitas tua meretur, dicere potuisti.
Quas ergo tibi laudes fragilitas humani generis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.