PL 4, col. 199
Epistolae 2 (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In English: The Epistles of Cyprian 1.3 · The Epistles of Cyprian 1.0
coeca jacerem, cumque in salo jactantis saeculi
nutabundus ac dubius vestigiis oberrantibus fluctuarem,
vitae meae nescius, veritatis ac lucis
alienus, difficile prorsus ac durum pro illis tunc moribus
opinabar quod in salutem mihi divina indulgentia
pollicebatur, ut quis renasci denuo posset,
utque, in novam vitam lavacro aquae salutaris animatus,
quod prius fuerat exponeret, et, corporis
licet manente compage, hominem animo ac
mente mutaret. Qui possibilis, aiebam, est
tanta conversio, ut repente ac perniciter exuatur
quod vel genuinum situ materiae naturalis obduruit,
vel usurpatum diu senio vetustatis inolevit?
Alta haec et profunda penitus radice sederunt.
Quando parcimoniam discit qui epularibus coenis et
largis dapibus assuevit? et qui pretiosa veste conspicuus
in auro atque in purpura fulsit, ad plebeium
se ac simplicem cultum quando deponit? Fascibus
ille oblectatus et honoribus, esse privatus
et inglorius non potest. Hic stipatus clientium cuneis,