PL 4, col. 203

Epistolae 2 (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: The Epistles of Cyprian 1.5 · The Epistles of Cyprian 1.0

sis tantum quod esse coepisti, tantum tibi ad licentiam
datur quantum gratiae spiritalis augetur. Non enim,
qui beneficiorum 3 terrestrium mos est, in capessendo
munere caelesti mensura ulla vel modus est.
Profluens largiter Spiritus nullis finibus premitur,
nec coercentibus claustris intra certa metarum spatia
fraenatur: manat jugiter, exuberat affluenter.
Nostrum tantum sitiat pectus et pateat: quantum
illuc fidei capacis afferimus, tantum gratiae inundantis
haurimus. Inde jam facultas datur, castitate
sobria, mente integra, voce pura, virtute sincera,
in medelam dolentium posse venenorum virus extinguere
; animorum desipientium labes, reddita
sanitate, purgare; infestis jubere pacem, violentis
quietem, ferocientibus lenitatem; immundos et erraticos

spiritus, qui se expugnandis hominibus
immerserint, ad confessionem minis increpantibus
cogere ut recedant, duris verberibus urgere;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.