PL 4, col. 208

Epistolae 2 (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: The Epistles of Cyprian 1.8 · The Epistles of Cyprian 1.0

quoque conspicies quod tibi et dolori sit et
pudori. Cothurnus est tragicus prisca facinora carmine
recensere. De parricidiis 4 et incestis horror
antiquus, expressa ad imaginem veritatis actione, replicatur,
ne, saeculis transeuntibus, exolescat quod
aliquando commissum est. Admonetur aetas
omnis auditu fieri posse quod factum est. Numquam
aevi senio delicta moriuntur, numquam temporibus
crimen obruitur, numquam scelus oblivione sepelitur.
Exempla fiunt quae esse jam facinora destiterunt.

Tum delectat in mimis turpitudinum magisterio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.