PL 4, col. 216
Epistolae 2 (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In English: The Epistles of Cyprian 1.11 · The Epistles of Cyprian 1.0
veneni, ubi, in lethales succos dulcedine
aspersa calliditate fallendi sapore medicato, poculum
videtur esse quod sumitur; ubi epota res est, pernicies
hausta grassatur. Quippe illum vides qui, amictu
clariore conspicuus, fulgere sibi videtur in purpura.
Quibus hoc sordibus emit ut fulgeat, quos
arrogantium fastus prius pertulit, quas superbas
fores matutinus salutator obsedit, quot tumentium
contumeliosa vestigia stipatus in clientium
cuneos ante praecessit, ut ipsum etiam salutatum
comes postmodum pompa praecederet,
obnoxia non homini, sed potestati! neque enim coli
moribus meruit ille, sed fascibus. Horum denique
videas exitus turpes, cum auceps temporum palpator
abscessit, cum privati latus nudum desertor
assecla foedavit. Tunc laceratae domus plagae