PL 4, col. 294

Epistolae 2 (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: The Epistles of Cyprian 26

veritatem leges subegimus. Et si nondum nostrum
sanguinem fudimus, sed fundere parati sumus,
nemo hanc dilationis nostrae moram clementiam
judicet, quae nobis officit, quae impedimentum gloriae
facit, quae coelum differt, quae gloriosum Dei
conspectum inhibet. In hujusmodi enim certamine,
et in hujusmodi, ubi decertat fides, praelio, mora
martyres non distulisse, vera clementia est. Pete
ergo, Cypriane charissime, ut nos gratia sua Dominus
magis ac magis in dies singulos quosque uberius
atque propensius et armet et illustret et viribus potentiae
suae firmet ac roboret, et quasi optimus
imperator, milites suos, quos usque adhuc in
castris carceris exercuti et probavit, producat jam
ad propositi certaminis campum. Porrigat nobis

arma divina, illa tela quae nesciunt vinci, loricam
justitiae quae nunquam solet rumpi, clypeum fidei
qui non potest perforari, galeam salutis quae non
potest frangi, et gladium spiritus, qui non consuevit
vulnerari. Cui enim magis haec ut pro nobis
petat mandare debemus, quam tam glorioso episcopo,
ut hostiae destinati petant auxilium de sacerdote?
VI.
Ecce aliud gaudium nostrum, quod in officio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.