PL 4, col. 455

De habitu virginum (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: On the Dress of Virgins 15 · On the Dress of Virgins 16

medicamine. Dicit Deus: Faciamus hominem
ad imaginem et similitudem nostram. [(Gen. I, 26)]
.
Et audet quisquam mutare et convertere quod Deus
fecit? Manus Deo inferunt quando id quod ille formavit
reformare et transfigurare contendunt, nescientes
quia opus Dei est omne quod nascitur, diaboli
quodcumque mutatur. Si quis pingendi artifex vultum
alicujus et speciem et corporis qualitatem aemulo
colore signasset, et, signato jam consummatoque simulacro,
manus alius inferret, ut jam formata, jam
picta quasi peritior reformaret, gravis prioris artificis
injuria et justa indignatio videretur. Tu te existimas
impune laturam tam improbae temeritatis audaciam,
Dei artificis offensam? Ut enim impudica circa
homines et incesta fucis lenocinantibus non sis,

corruptis violatisque quae Dei sunt, pejor adultera
detineris. Quod ornari te putas, quod putas comi,
impugnatio est ista divini operis, praevaricatio est
veritatis.
XVI.
Monentis Apostoli vox est: Expurgate vetus
fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Nam et pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque
festa celebremus,
non in fermento vetere, neque in
fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis
et veritatis [(I Cor. V, 7)]
. Num sinceritas perseverat et
veritas quando quae sincera sunt polluuntur colorum
adulteriis, et adulterinis medicaminum fucis in
mendacium vera mutantur? Dominus tuus dicit: Non
potes facere capillum unum album aut nigrum (Matth. V,

36): et tu ad vincendam Domini tui vocem vis te esse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.