PL 4, col. 457
De habitu virginum (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In English: On the Dress of Virgins 17 · On the Dress of Virgins 18
degunt, ne perdant alias quaecumque perierunt.
XVIII.
Et quoniam continentiae bonum quaerimus,
perniciosa quaeque et infesta vitemus. Nec illa praetereo
quae, dum 179 negligentia in usum veniunt, contra
pudicos et sobrios mores licentiam sibi de usurpatione
fecerunt. Quasdam non pudet nubentibus interesse,
et in illa lascivientium libertate sermonum
colloquia incesta miscere, audire quod non decet,
quod non licet dicere, observari et esse praesentes
inter verba turpia et temulenta convivia quibus libidinum
fomes accenditur, sponsa ad patientiam stupri,
ad audaciam sponsus animatur. Quis illi in
nuptiis locus est cui animus ad nuptias non est,
aut voluptaria illic et laeta esse quae possunt ubi et
studia et vota diversa sunt? Quid illic discitur, quid
videtur? Quantum a proposito suo virgo deficit,
quando pudica quae venerat impudica discedit?
Corpore licet virgo ac mente permaneat, oculis,