PL 4, col. 499

De unitate ecclesiae (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: On the Unity of the Church 4

super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae
inferorum non vincent eam. Et tibi dabo claves 195 regni
coelorum: et quae ligaveris super terram, erunt ligata
et in coelis; et quaecumque solveris super terram, erunt
soluta et in coelis [(Matth. XVI, 18, 19)]
. Et iterum eidem
post resurrectionem suam dicit: Pasce oves
meas [(Joan. XXI, 15)]
. Super illum unum aedificat
Ecclesiam suam, et illi pascendas mandat oves
suas. Et quamvis Apostolis omnibus post resurrectionem
suam parem potestatem tribuat et dicat, Sicut misit me Pater, et ego mitto vos: accipite Spiritum
sanctum; si cujus
remiseritis peccata, remittentur
illi, si cujus tenueritis, tenebuntur [(Joan. XX, 21-23)]
,
tamen, ut unitatem manifestaret, unam cathedram
constituit, unitatis ejusdem originem ab uno incipientem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.