PL 4, col. 501

De unitate ecclesiae (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: On the Unity of the Church 5 · On the Unity of the Church 4

esse confidit? quando et beatus apostolus Paulus
hoc idem doceat et sacramentum unitatis ostendat
dicens: Unum corpus et unus spiritus, una spes vocationis
vestrae, unus Dominus, una fides, unum Baptisma,
unus Deus [(Ephes. IV, 4-6)]
.
V.
Quam unitatem firmiter tenere et vindicare
debemus, maxime episcopi, qui in Ecclesia praesidemus,
ut episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum
probemus. Nemo fraternitatem mendacio fallat,
nemo fidei veritatem perfida praevaricatione corrumpat.
Episcopatus unus est, cujus a singulis in
solidum pars tenetur. Ecclesia quoque una est, quae
in multitudinem latius incremento foecunditatis extenditur.
Quomodo solis multi radii, sed lumen
unum; et rami arboris multi, sed robur unum tenaci

radice fundatum; et cum de fonte uno rivi plurimi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.