PL 4, col. 524

De oratione dominica (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: On the Lord's Prayer 8

quis cum precatur, non pro se tantum precetur. Non
enim dicimus, Pater meus qui es in coelis, nec Panem
meum da mihi hodie; nec dimitti sibi tantum unusquisque
debitum postulat, aut ut in tentationem non
inducatur, atque a malo liberetur, pro se 206 solo rogat.
Publica est nobis et communis oratio; et quando oramus,
non pro uno sed pro toto populo oramus, quia
totus populus unum sumus. Deus pacis et concordiae
magister, qui docuit unitatem, sic orare unum pro
omnibus voluit quomodo in uno omnes ipse portavit.
Hanc orationis legem servaverunt tres pueri in camino
ignis inclusi, consonantes in prece, et spiritus
consensione concordes. Quod declarat Scripturae divinae
fides: et dum docet quomodo oraverint tales,
dat exemplum quod imitari in precibus debeamus, ut

tales esse possimus: Tunc ille tres, inquit, quasi ex
uno ore hymnum canebant et benedicebant Dominum [(Dan. III, 51)]
.
Loquebantur quasi ex uno ore, et nondum
illos Christus docuerat orare. Et idcirco orantibus
fuit impetrabilis et efficax sermo, quia promerebatur
Dominum pacifica et simplex et spiritalis oratio.
Sic et Apostolos cum discipulis post ascensum
Domini invenimus orasse: Erant, inquit, perseverantes
omnes unanimes in oratione cum mulieribus et Maria
quae fuerat mater Jesu, et fratribus ejus [(Act. I, 14)]
.
Perseverabant in oratione unanimes, orationis suae et
instantiam simul et concordiam declarantes: quia
Deus, qui inhabitare facit unanimes in domo [(Psal.
LXVII, 7)]
, non admittit in divinam et aeternam domum
nisi eos apud quos est unanimis oratio.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.