PL 4, col. 603
De opere et eleemosynis (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In English: On Works and Alms 2 · On Works and Alms 1
ut nos Dei filios faceret. Humiliavit se, ut populum
qui prius jacebat erigeret: vulneratus est, ut
vulnera nostra curaret: servivit, ut ad libertatem
servientes extraheret: mori sustinuit, ut immortalitatem
mortalibus exhiberet. Multa haec sunt et magna
divinae misericordiae munera. Sed adhuc, qualis providentia
illa et quanta clementia est quod nobis salutari
ratione prospicitur, ut homini qui redemptus
est reservando plenius consulatur! Nam, cum Dominus
adveniens sanasset illa quae Adam portaverat
vulnera, et venena serpentis antiqua curasset, legem
dedit sano, et praecepit ne ultra jam peccaret, ne
quid peccanti gravius eveniret. Coarctati eramus et
in angustum innocentiae praescriptione conclusi. Nec
haberet quid fragilitatis humanae infirmitas atque
imbecillitas faceret, nisi iterum pietas divina subveniens,
justitiae et misericordiae operibus ostensis,
viam quamdam tuendae salutis aperiret, ut sordes
postmodum, quascumque contrahimus, eleemosynis
abluamus.
II.
Loquitur in Scripturis divinis Spiritus sanctus
et dicit: Eleemosynis et fide delicta purgantur [(Prov. XV,
27)]
. Non utique illa delicta quae fuerant ante contracta,
nam illa Christi sanguine et sanctificatione
purgantur. Item denuo dicit: Sicut aqua extinguit
ignem, sic eleemosyna extinguit peccatum [(Eccli. III, 33)]
.
Hic quoque ostenditur et probatur quia, sicut lavacro
aquae salutaris gehennae ignis extinguitur, ita et eleemosynis
atque operationibus justis delictorum
flamma sopitur. Et quia semel in Baptismo remissa
peccatorum datur, assidua et jugis operatio
Baptismi instar imitata, Dei rursus indulgentiam
largitur. Hoc et in Evangelio Dominus docet. Nam