PL 4, col. 609
De opere et eleemosynis (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In English: On Works and Alms 10 · On Works and Alms 9 · On Works and Alms 11
sed et abundabit per multam gratiarum actionem
in Deum [(II Cor. IX, 10-12)]
; quoniam, dum
gratiarum actio ad Deum pro eleemosynis atque
operationibus nostris pauperum oratione dirigitur,
census operantis Dei retributione cumulatur. Et
Dominus in Evangelio, jam tunc ejusmodi hominum
corda considerans, et perfidis atque incredulis praescia
voce denuntians, contestatur et dicit: Nolite cogitare
dicentes: Quid edemus, aut quid bibemus, aut
quid vestiemur? haec enim nationes quaerunt. Scit autem
Pater vester quia omnium horum indigetis. Quaerite
primum regnum Dei et justitiam ejus, et omnia
ista apponentur vobis [(Matth. VI, 31-33)]
. Eis omnia
apponi dicit et tradi qui regnum et justitiam Dei
quaerunt. Eos enim Dominus, cum judicii dies venerit,
ad percipiendum regnum dicit admitti qui fuerint
in Ecclesia ejus operati.
X.
Metuis ne patrimonium tuum forte deficiat si
operari ex eo largiter coeperis, et nescis, miser, quia,
dum times ne res familiaris deficiat, vita ipsa et salus
deficit; et, dum ne quid de rebus tuis minuatur
attendis, non respicis quod ipse minuaris, amator
magis mammonae quam animae tuae; ut, dum times ne
pro te patrimonium tuum perdas, ipse pro patrimonio
tuo pereas. Et ideo bene Apostolus clamat et
dicit: Nihil intulimus in hunc mundum, verum nec auferre
quid possumus. Habentes itaque exhibitionem et
tegumentum, his contenti simus. Qui autem volunt divites
fieri, incidunt in tentationem et in muscipulam et desideria
multa et nocentia, quae mergunt hominem in perditionem
et in interitum. Radix enim omnium malorum
est cupiditas: quam quidam appetentes naufragaverunt
a fide, et inseruerunt se doloribus multis [(I Tim. VI, 7-10)]
.
XI.
Metuis ne patrimonium tuum forte deficiat, si
operari ex eo largiter coeperis. Quando enim factum
est ut justo possent deesse subsidia vitae, cum scriptum
sit: Non occidet fame Dominus animam justam [(Prov. X, 3)]
.
Helias in solitudine corvis ministrantibus
pascitur, et Danieli in lacu ad leonum praedam
jussu regis incluso prandium divinitus apparatur; et
tu metuis ne operanti tibi et Dominum promerenti
desit alimentum, quando ipse in Evangelio, ad exprobrationem
eorum quibus mens dubia est et fides