PL 4, col. 616

De opere et eleemosynis (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In English: On Works and Alms 18 · On Works and Alms 19

alendis sustinendisque pignoribus, quo major
est numerus, hoc major et sumptus est, ita et in vita
spiritali atque coelesti, quo amplior fuerit pignorum
copia, esse et operum debet major impensa. Sic et
Job sacrificia numerosa pro liberis offerebat; quantusque
erat in domo pignorum numerus, tantus dabatur
Deo et numerus hostiarum. Et quoniam quotidie
deesse non potest quod peccetur in conspectu
Dei, sacrificia quotidiana non deerant, quibus possent
peccata tergeri. Probat Scriptura divina dicens: Job homo verus et justus habuit filios septem et filias
tres, et emundabat illos offerens pro eis hostias Deo secundum
numerum illorum, et pro peccatis eorum vitulum
unum
[(Job I, 2, 5)]
. Si ergo vere filios tuos diligis,
si eis exhibes plenam et paternam dulcedinem charitatis,

operari magis debes, ut filios tuos Deo justa
operatione commendes.
XIX.
Nec eum liberis tuis cogites patrem qui et
temporarius et infirmus est, sed illum pares qui
aeternus et firmus filiorum spiritalium pater est. Illi
assigna facultates tuas quas haeredibus servas. Ille
sit liberis tuis tutor, ille curator, ille contra omnes
injurias saeculares divina majestate protector. Patrimonium
Deo creditum nec respublica eripit, nec
fiscus invadit, nec calumnia aliqua forensis evertit.
In tuto haereditas ponitur quae Deo custode servatur.
Hoc est charis pignoribus in posterum providere, hoc
est futuris haeredibus paterna pietate consulere secundum
fidem Scripturae sanctae dicentis: Junior fui, et senui, et non vidi justum derelictum, neque semen

ejus egens pane.
Tota die miseretur et foenerat, et semen

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.