PL 4, col. 646
De zelo et livore (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In English: On Jealousy and Envy 12 · On Jealousy and Envy 11 · On Jealousy and Envy 13
homicida est; et scitis quia omnis homicida non habet
in se vitam manentem [(I Joan. III, 15)]
. Et iterum: Qui
dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris
est usque adhuc, et in tenebris ambulat, et non scit quo
eat; quoniam tenebrae excaecaverunt oculus ejus [(Ibid.
II, 9-11)]
. Qui odit, inquit, fratrem suum, in tenebris
ambulat, et non scit quo eat. It enim 259 nescius
in gehennam, ignarus et caecus praecipitatur in poenam,
recedens scilicet a Christi lumine monentis et
dicentis: Ego sum lumen mundi. Qui me secutus fuerit
non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae [(Joan. VIII, 12)]
.
Sequitur autem Christum qui praeceptis
ejus insistit, qui per magisterii ejus viam graditur,
qui vestigia ejus atque itinera sectatur, qui id
quod Christus et docuit et fecit imitatur, secundum
quod Petrus quoque hortatur et monet dicens: Christus passus est pro nobis,
relinquens vobis exemplum
ut sequamini vestigia ejus [(I Pet. II, 21)]
.
XII.
Meminisse debemus quo vocabulo plebem
suam Christus appellet, quo titulo gregem suum nuncupet.
Oves nominat, ut innocentia christiana ovibus
aequetur [(Joan. X, 2; Matth. X, 16)] ; agnos vocat, ut
agnorum naturam simplicem simplicitas mentis imitetur.
Quid sub vestitu ovium lupus latitat? quid gregem
Christi qui se christianum mentitur infamat?
Christi nomen induere et non per Christi viam pergere,
quid aliud quam praevaricatio est divini nominis,
quam desertio itineris salutaris? quando ipse doceat
et dicat eum ad vitam venire qui mandata servaverit,
et eum esse sapientem qui verba ejus audierit
et fecerit, doctorem quoque eum maximum in
regno coelorum vocari qui fecerit et sic docuerit [(Matth. V, 19)] ;
tunc praedicanti profuturum quod
bene atque utiliter praedicatum fuerit, si id quod ore
promitur factis sequentibus impleatur. Quid vero insinuavit
crebrius discipulis suis Dominus, quid inter
salutaria monita et praecepta caelestia custodiendum
magis servandumque mandavit, quam ut eadem dilectione
qua discipulos ipse dilexit, nos quoque invicem
diligamus [(Joan. XIII, 34)] ? Quomodo autem vel pacem
Domini vel charitatem tenet qui, intercedente
zelo, nec pacificus potest esse nec charus?
XIII.
Ideo et apostolus Paulus, cum pacis et charitatis
merita depromeret, cumque asseveraret firmiter
et doceret nec fidem sibi, nec eleemosynas, nec