PL 4, col. 655
Epistola de exhortatione martyrii (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In English: Exhortation to Martyrdom, Addressed to Fortunatus 5 · Exhortation to Martyrdom, Addressed to Fortunatus 6 · Exhortation to Martyrdom, Addressed to Fortunatus 7
V.
Et quod sic idololatriae indignetur Deus, ut praeceperit
etiam eos interfici qui sacrificare et servire
idolis suaserint.
VI.
Subjungendum post haec, quod, redempti ac vivificati
Christi sanguine, nihil Christo praeponere debeamus,
quia nec ille quicquam nobis praeposuerit, et
ille propter nos mala bonis praetulerit, paupertatem
divitiis, servitutem dominationi, mortem immortalitati;
nos contra in passionibus nostris paupertati
saeculari paradisi divitias et delicias praeferamus,
dominatum et regnum aeternum temporariae
servituti, immortalitatem morti, Deum et Christum
diabolo et antichristo.
VII.
Insinuandum quoque ne, erepti de faucibus
diaboli et de laqueis saeculi liberati, si in angustiis
et pressuris esse coeperint, regredi denuo ad saeculum
velint et perdant quod evaserint.
VIII.
Insistendum potius esse et perseverandum in
fide et virtute et coelestis ac spiritalis gratiae consummatione,
ut ad palmam et coronam possit perveniri.
et non loquuntur, oculos habent et non vident, aures
habent et non audiunt. Neque enim est spiritus in
ore ipsorum. Similes illis fiant qui faciunt ea. Item
in Sapientia Salomonis: Omnia idola nationum aestimaverunt
deos; quibus neque oculorum usus est ad
videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti in manibus ad
tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
Homo enim fecit illos, et qui spiritum mutuatus est finxit