PL 4, col. 821
De disciplina et bono pudicitiae (Auctor incertus), J. P. Migne
quam velle debemus ut nostra sit: praestetur etiam
propter redemptionem, ut corrumpi non possit, quae
a Christo consecrata sit. Nam si Apostolus Ecclesiam
sponsam Christi [(II Cor. XI)] pronuntiat, oro vos,
quanta pudicitia exigitur, ubi Ecclesia inter matrimonia
sponsa virgo praestetur? Et ego quidem, nisi
quod breviter vos admonere proposui, latissimas satis
puto, et locupletes pudicitiae laudes proferre potui:
sed supervacuum duxi laudare eam diutius apud
colentes. Vos enim illam ornatis dum geritis, et plures
ejus laudes exercendo profertis; facti ejus ornamentum,
dum et illa vestrum est, mutuo decore invicem
foenerando. Illa vobis disciplinam bonorum
suggerit morum, vos illi ministerium praestatis operum
sanctorum. Nam et illa quantum et quid possit
per vos apparuit, et quid vos velitis, ipsa demonstravit
et docuit; copulatis in unum, duobus bonis
mandatorum et rerum, ne quid mutilum videretur,
si aut praecepta ministeriis, praeceptis ministeria defuissent.
III.
Pudicitia est honor corporum, ornamentum
morum, sanctitas sexuum, vinculum pudoris, fons
castitatis, pax domus, concordiae caput. Pudicitia
sollicita non est cui placeat nisi sibi: pudicitia semper
verecunda, dum innocentiae mater est: Pudicitia
semper ornatur solo pudore, bene sibi tunc
conscia de pulchritudine, si improbis displicet; pudicitia
nihil ornamentorum quaerit, decus suum ipsa
est. Haec nos commendat Domino, connectit Christo:
haec expugnat omnia de membris illicita desideriorum
praelia, pacem nostris corporibus inducit:
beata ipsa, et beatos efficiens apud quoscumque
habitare dignatur; quam numquam accusare possunt,
nec qui eam non habent: venerabilis etiam hostibus
suis, dum illam multo magis mirantur, qui eam
expugnare non possunt. Sed ut matura et in viris
probata semper, et a feminis appetenda; sic inimica
ejus impudicitia semper est detestanda: obscoenum
ludibrium reddens ministris suis, nec corporibus
parcens nec animis. Debellatis enim propriis moribus,
totum hominem suum sub triumphum libidinis
mittit; blanda prius, ut plus noceat dum placet;
exhauriens rem cum pudore; hostis continentiae,
frequenter perveniens ad sanguinem cupiditatum infesta
rabies, incendium conscientiae bonae, mater impoenitentiae,
ruina melioris aetatis, contumelia generis,
expugnans sanguinis et familiae fidem, alienis
affectibus suos inserens filios, in aliena testamenta
sobolem ignoti et corrupti generis inducens. Quae
plerumque extra sexum ardens, dum se non continet
intra concessa, parum sibi putat satisfactum, nisi in
virorum quoque corporibus non voluptatem novam
quaerat, sed extraordinaria et portentosa contra
ipsam naturam ex viris per viros monstra conquirat.