PL 4, col. 944

Computus de Pascha (Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis)), J. P. Migne

cum pedibus et interaneis, nihil derelinquetis ex eis
in mane, et os non confringetis ab eo; quae autem
relicta fuerint de eo usque in mane, igni cremabuntur,
ex intestinis ejus vorabitis, post suam occisionem.
Sic autem comedetis eum: lumbi vestri praecincti,
et caligae vestrae in pedibus vestris, et bacula
vestra in manibus vestris, et edetis illud festinanter;
Pascha est enim Domini. »
Praecepit igitur Deus per Moysen universae synagogae
filiorum Israel in mense novo, qui est initium
mensium, primus in mensibus anni, in quo habitu
ederent Pascha quartadecima luna, ad hoc utique,
ut et suam divinitatem credentibus nobis in Christo
manifestaret, et eorum latrocinium jam tunc ab
initio saeculi demonstraret: et qui in Aegypto ad

vesperam, id est in novissima saeculi tempora praecincti
et calceati adversus Dei Agnum immaculatum,
prima die Azymorum ad vesperam cum gladiis
et fustibus exierunt; et universa quae ab omnibus
Prophetis Dei praedicta fuerant, in eum commiserunt.
Et ideo qui jam non secundum imaginem, sicut
illi, sed secundum veritatem, in commemorationem
Passionis Filii Dei, Pascha celebramus; nihil
aliud in primis nisi mensem novum, quis sit, et
unde incipiat, et ubi finiat, totis viribus fidei nostrae,
diligenter requirere debemus. Et tunc inveniemus,
nec ante, nec post XIV lunam inventam posse, ab
ipsis Judaeis Pascha observari.
Quod ipsum quidem evidenter incipiat nobis
ostendere sancta et divina Geneseos Scriptura, dicens:

« In principio fecit Deus coelum et terram. Terra

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.