PL 4, col. 954
Computus de Pascha (Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis)), J. P. Migne
Hic est Christus Jesus qui, secundum carnem,
Abrahae fuit filius; in cujus mysterio, centenario
patri natus Isaac super humeros suos portavit lignum:
ut ex eo demonstraretur, et adversarios
expugnari, et credentes salutem consequi per lignum,
id est per crucis signum. Ipse est Abraham,
cui dixit Deus: « In semine tuo benedicentur omnes
nationes terrae. » Numquid ergo aliquis in Isaac
misericordiam consequitur? Non; sed omnis homo
credens Deo in Christo benedicetur. Et ideo
Abraham, quia a Deo Domino dictus est propheta,
cum manifeste sciret, in sacramento Christi, centenario
sibi natum filium, qui post diem tertium
mortem evacuavit, et illum fortem et inimicum
nostrum vinxit: deinde numeravit universos vernaculos
suos CCCXVIII, id est pro centenaria generatione
triplicavit C, et fecit τ signum crucis, quibus
adjunxit ιη nomen Jesu, et adversarios expugnavit,
et filium fratris sui Loth de captivitate eorum liberavit.
Et merito ipse Dominus et magister noster
dicebat Judaeis: « Si filii Abrahae essetis, facta