PL 4, col. 966

Computus de Pascha (Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis)), J. P. Migne

exinde per dies XV visa est in coelo; sextodecimo
autem die, sicut in anno XVI imperii Tiberii Caesaris,
velut mortua non est ab hominibus visa; similiter
et XVII die non est visa: duodevigesimo
autem, in similitudine et in nomine ipsius Jesu,
et ipsa post tertiam diem ad vesperam restituta
resurrexit, et nostram omnium resurrectionem futuram
ad vesperam, id est in novissima saeculi hora
demonstravit.
Ecce igitur quanta nobis dies nativitatis Domini
ostendit! qui nativitatis dies ab Exodo repertus
est, ut diximus, post annos I DXLVIII.
Quos annos ab Exodo sic vere a nobis colllectos
ostendimus, cum et ipsorum annorum rationem non
esse vacuam demonstramus. Dominus enim sanctus

et divinus, ut ostenderet nobis quoniam futurorum
est praescius, et in ipsis annis manifestavit tempus in
quo oportebat a Filio ejus aquam quae abluit peccata,
XV anno imperii Tiberii Caesaris, sanctificari.
Et ideo, quomodo Abraham quando expugnare voluit
eos qui Loth filium fratris ejus captivum duxerunt,
numerabat vernaculos suos primum XVIII in nomine

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.