PL 40, col. 1002

Scala paradisi (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis); Auctor incertus (Gu

3); et ideo non nisi speciosam dignatur habere sponsam.
Si viderit in te maculam sive rugam, statim avertet
oculos. Nullam enim immunditiam potest sustinere.
Esto ergo casta, esto verecunda et humilis; ut sic
a sponso tuo merearis frequenter visitari. Timeo ne
diutius detinuerit nos sermo iste; sed ad haec compulit
me materia fertilis pariter et dulcis; quam ego non
protrahebam spontaneus, sed nescio qua ejus dulcedine
trahebar invitus.
CAPUT X. Recapitulatio. Quam praedicti gradus inter se concatenati.
Ut ergo quae diffusius dicta sunt,
simul juncta vel unita melius videantur, praedictorum
summam recapitulando colligamus. Sicut in praedictis
exemplis praenotatum est, videri potest quomodo praedicti
gradus cohaereant; et sicut temporaliter, ita et
causaliter se praecedant. Lectio enim quasi fundamentum
prima occurrit, et data materia mittit nos ad meditationem.
Meditatio vero quid appetendum sit diligentius
inquirit, et quasi effodiens thesaurum invenit
et ostendit; sed cum per se obtinere non valeat, mittit
nos ad orationem. Oratio se totis viribus erigens ad
Dominum, impetrat thesaurum desiderabilem, contemplationis
suavitatem. Haec autem adveniens praedictorum
trium laborem remunerat, dum coelestis rore
dulcedinis animam sitientem inebriat. Lectio ergo est
secundum exterius exercitium; meditatio secundum
interiorem intellectum; oratio secundum desiderium;
contemplatio super omnem sensum. Primus gradus
est incipientium. Secundus est proficientium. Tertius
est devotorum. Quartus beatorum.
Hi autem gradus ita concatenati sunt, et vicaria ope
sibi invicem deserviunt, quod praecedentes sine subsequentibus
aut parum aut nihil prosint; sequentes
vero sine praecedentibus, aut raro, aut nunquam haberi
possint. Quid enim prodest lectione continua
tempus occupare, sanctorum gesta et scripta legendo
transcurrere, nisi ea etiam masticando et ruminando,
succum eliciamus, et transglutiendo usque ad cordis
intima transmittamus; ut ex his diligenter consideremus
statum nostrum, et studeamus eorum opera agere,
quorum facta cupimus lectitare? Sed quomodo haec
cogitabimus, aut quomodo cavere poterimus, ne falsa
aut inania quaedam meditando, limites a sanctis patribus
constitutos transeamus; nisi prius circa hujusmodi
ante ex lectione aut ex auditu fuerimus instructi?
auditus enim quodam modo pertinet ad lectionem.
Unde solemus dicere, non solum libros ipsos nos legisse,
quos nobis ipsis vel aliis legimus, sed etiam illos
quos a magistris audivimus. Item quid prodest homini,
si per meditationem quae agenda sunt videat, nisi orationis
auxilio et Dei gratia ad ea obtinenda convalescat? Omne
siquidem datum optimum, et omne donum
perfectum desursum est, descendens a Patre luminum [(Jacobi I, 17)]
:
sine quo nihil possumus facere; sed
ipse in nobis facit opera, non tamen omnino sine nobis. Cooperatores enim Dei sumus
[(I Cor. III, 9)]
, sicut
dicit Apostolus. Vult siquidem Deus ut eum oremus,
et ut ei advenienti et praestolanti ad ostium, aperiamus
sinum voluntatis nostrae, et ei consentiamus.
Hunc consensum exigebat a Samaritana, quando dicebat, Voca virum tuum:
quasi diceret, Volo tibi infundere
gratiam, tu applica liberum arbitrium. Orationem
exigebat ab ea, cum dicebat, Tu si scires donum
Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, forsitan
petisses ab eo aquam vivam. Hoc audito quasi ex lectione
mulier instructa, meditata est in corde suo bonum
sibi fore et utile habere hanc aquam. Accensa
ergo habendi desiderio, convertit se ad orationem, dicens, Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam amplius,
neque veniam huc haurire aquam
[(Joan. IV, 16,
10, 15)]
. Ecce auditus verbi Domini, et sequens super
eo meditatio incitaverunt eam ad orandum. Quomodo
namque esset sollicita ad postulandum, nisi prius eam
accendisset meditatio? Aut quid ei praecedens meditatio
contulisset, nisi quae appetenda monstrabat, sequens
oratio impetrasset? Ad hoc ergo ut fructuosa
sit meditatio, oportet ut sequatur orationis devotio;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.