PL 40, col. 1007

De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince

quod tu ignoras scire: ac mihi ob pium laborem collatum
aegris suspiriis ingemiscis, quod tibi ob desidiam,
imo ob invidiam denegatum cognoscis. Age
miser, potius lethiferum virus quo turges evome, salubre
dilectionis antidotum excipe. Sin autem, parti
patris tui nigro felle tabescens faveto. Ego autem cum
invidia tabescente iter non habeo. Egregiam Scripturarum
silvam alacer ingrediens, non in eam, ut tu
venenata lingua asseris, ligna deferens, sed pretiosum
vitae lignum justitiam esurientibus de ea efferre conabor:
et dulcem vitae haustum vitam sitientibus de
pelago Scripturae haurire non morabor. Omnes ergo
fideles ad lignum vitaeque fontem curramus, cujus
gustu in aeternum beate vivamus. Libellus autem nomen,
Cognitio vitae, sortiatur: dum in eo vera vita
tardioribus intellectu cognoscibilis reddi videatur.
CAPUT II. Regni coelestis carnalis excogitatio. Dei notitiam exhibere quam arduum. Qua methodo id tentetur. Quare expostuletur. Operis difficultas.
DISCIPULI. Gratias Deo persolvimus, cujus dono aperte in
dubiis rebus certificari possumus. Quando quidem
ergo nos in hoc ipsum videas confluxisse, ne ad patriam
tendentes, in via lassabundi deficiamus; pastu
haustuque vitae ut soles refice, et tempus irremeabili
cursu labile, nexibus quaestionum figens, fac nobis
stabile: ne sua volubilitas nos otiantes involvat, sed
tua affabilitas in divinis laborantes ad semper manens
aevum sustollat.
MAGISTER. Fructum ligni vitae in ramis crucis pendulum
mecum alacres adite, fontemque vitae a vita
Patre quasi de loco voluptatis manantem, paradisum,
Ecclesiam videlicet hortum deliciarum irrigantem
unanimes haurite: cujus sapor si palatum cordis vestri
indulcorabit, testor vobis, quos vos cum aevo
permansuros, de torrente voluptatis suae quandoque
satiabit.
DISC. Cum carnalia sapientes, spiritualia cogitare
nequeamus, regnum coelorum regionem clarissimam,
omni opulentia affluentissimam, in qua coelestem Jerusalem
urbem praeclaram, meritis atque opibus inclytam,
et in hac Deum quasi gloriosum regem, Angelos
velut milites vario cultu conspicuos mente formamus:
idcirco poscimus, ut ratione indagante, argumentis
quaeque obstantia comprimens, veritatem quasi in
tenebris latitantem, ad lucem nobis producas, ac Deum
aliquando videndum, ut asseris, factum quodam modo
visibilem ante oculos cordis nostri constituas.
MAG. Cum Deus omnipotens, solus immortalis, solus
invisibilis, solus incomprehensibilis, lucem habitet
inaccessibilem; ego autem tenebris vitiorum obsitus,
tetram caliginem inhabitem, luci virtutem inadibilem:
qualiter ineffabile lumen sauciis aliorum oculis inferre
potero, qui caecutiente cordis oculo, splendorem
tantae majestatis reverberatus nullo modo intueri praevaleo?
DISC. Tamen nitere pro posse in illam rapi, quatenus
disjecta caligine merearis ab ea illuminari, nosque
per te illustrari; sicut saepe videmus valles a montibus
jubare solis irradiari.
MAG. Conabor pro viribus vobis orantibus, ac logica
praeeunte, comitantibus argumentis, sequar veritatem
usque in ipsius inaccessibilis lucis latibulum fugientem,
ipsaque concedente producam eam vobis indagantibus
se ostendentem.
DISC. Nostra quidem tibi non deerit oratio, tantum
sit tibi praevia dux veritatis ratio. Magnopere quippe a
te audire desideramus, qualiter in orationibus de Deo
cogitare debemus: ne forte infirma mens sibi pulchrum
hominem imaginetur, et hoc simulacrum pro
vero Deo decepta veneretur.
MAG. Fateor, magnitudine altitudinis suscepti negotii
victus succumbo; quia quae utcumque mente
concipio, vix verbis explicare sufficio. Excedit enim

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.