PL 40, col. 1025
De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince
Sed stultus non intelligit haec; ratio autem quae cuncta
discernit, facile haec ita esse comprobabit. Nempe
quidquid discitur, melius per visum quam per auditum
capitur. Nam quantum caeco nato de sole narravero,
ipse tamen nescit quid sit sol, quem nunquam vidit;
tantum verbis meis credit aliquid esse quod ita vocetur,
aut fortasse dubitat quidquam esse in re quod sic
nominetur: qui si repente videat, ipso visu solem
esse probat, quem auditu scire non poterat. Sic plerique
caeci scripturas noverunt, sed tamen quid sit
liber vel littera nesciunt; quorum oculi si subito aperiantur,
et libro coram posito quid sit quod vident,
mirantur, et visu discernunt quod auditu non potuerunt.
Porro si alicui illorum dixero, talis littera,
A vocatur, et talis, B nominatur; mox introrsus recurrit,
veritatem consulit, et verum esse probat quod
audit. Quid ergo hunc docui, qui nec prius auditu,
nec postea visu scire potuit quid littera esset, nisi
veritate intus docente, et visu foris probante hanc
edisceret? Ego tantum sonos verborum protuli; ipse
vero verba et res per verba significatas veritate intus
examinante cognovit. Sic vos quoque, si multa vobis
de elephante dixero, nescitis quid sit elephas, nisi
eum videritis; sic multa de David legimus, et quasi
rufum hominem et pulchrum aspectu eum novimus,
qui si ad praesens intraret, num illum agnosceremus?
Puto minime. Quare? Quia a magistris discere nequivimus,
quod veritate visus non probavimus. Doctores
etenim tantum sonos verborum proferunt; auditores
autem veritate intus docente, verba mente,
res visu discunt. Sic litteras, sic ignotas linguas, sic
varias artes discimus, dum sonos verborum a praeceptoribus
percipimus, res ipsas veritate docente intus
consideramus. Sed quid de cantu est dicendum, qui
non videtur, sed tantum auditu discitur? Nonne dum
vox canentis foris sonat, veritas intus quasi quosdam
ascensus vocis in anima format? Igitur nihil omnino
per hominem nisi solus sonus discitur; verba autem
et res per veritatem in interiori homine habitantem
discernuntur. Et sic verissime unus magister praedicatur,
a quo quisque interius instruitur. Ea autem
quae a nobis non videntur, ut Deus et Angeli, tantum
esse creduntur.
CAPUT XXXVII. Quid differant credere Deum, et credere in Deum. Fides vera.
DISC. Differt aliquid, credere
Deum, et credere in Deum?
MAG. Multum. Daemones etenim et Pagani credunt
Deum, sed non credunt in Deum. Credunt namque
quod Deus sit qui omnia creavit, ac super omnia
potens sit. In Deum autem tantum credunt, qui eum
diligendo in illum tendunt. Vera autem fides est
credere, quod Deus in essentia sit unitas, et in personis
trinitas, et hic cuncta ex nihilo Verbo suo creaverit,
ac collapsa eodem Verbo incarnato restauraverit,
et in ultimo die per Spiritum suum universa
innovabit; et hoc credentibus summum bonum, scilicet
se ipsum, in praemio dabit. Haec fides vita animae
existit, et per hanc justus vivit. Haec fides spe nutritur,
ut corpus cibo reficitur; dilectione animatur, ut
corpus anima vivificatur; dilectio autem operatione
comprobatur, unde et fides sine operibus mortua affirmatur [(Jacobi II, 17)] .
Ergo fide anima declinat a malo
et facit bonum, spe cuncta transitoria respuit, invisibilia
sibi similia appetit, dilectione quaeque dura tolerat,
carnis impetus refrenat, necessaria proximis
erogat, summo bono semper anhelat. Igitur anima
quae sic credendo et sperando in Deum tendit, ipsum
summum bonum sine fine habebit.
CAPUT XXXVIII. Quod animae carnae solutae nil corporeum sentiant.
DISC. Si animae naturaliter sunt lucidae,
quaeritur utrum animabus corpore exutis lux
diei aliquid conferat, vel rursus caligo noctis quidquam
ad videndum noceat?