PL 40, col. 1027
De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince
est ut animae et spiritus qualecumque corpus
induant, in quo ignem corporeum sentiant.
CAPUT XLI. Resurrectionis mortuorum probatio petita ex promissis Dei. Alia ex animarum aeternitate. Nova creatura trifarie dicitur.
DISC. Poteritne ratione
probari resurrectio mortuorum?
MAG. Si ea inconcussa constabunt, quae superius
verissimis argumentis probata sunt; tunc omni repugnantia
submota, omnique necessitate admota, resurrectio
erit futura. Constitit enim Deum esse veritatem:
veritatis autem verba necesse est adimpleri;
quod si non implebuntur, sequitur, quod aut Deus
mutabilis sit, aut veritas non sit; quod si impleri non
poterunt, jam Deus omnipotens non est. Quae cuncta
liquet quam absurdissima Deo sunt. Incommutabilis
itaque veritas Deus promisit suis dilectoribus plenum
gaudium, suis contemptoribus plenum supplicium,
quod utrumque erit impossibile, nisi sit in anima et
corpore; necesse est ergo ut corpora resurgant, animas
recipiant; quatenus secundum promissa Veritatis
hi plenum gaudium in anima et corpore habeant, illi
eodem modo plenum supplicium recipiant. Amplius,
si corpora non resurgunt, tunc animae aeternae factae
non sunt: sed superius probatum est animas factas
aeternas, ad hoc videlicet factas, ut Deum semper cum
Angelis videant, et in hac visione sine fine beate vivant.
Beate autem non vivunt, si indumenta, scilicet
corpora sua, in sordibus computrescere absque spe
recuperationis conspiciunt. Sequitur itaque ut necessario
vestimenta sanctarum animarum, quae stolae nominantur,
per resurrectionem innoventur, et in incorruptibilem
gloriam immutentur, quibus animae indutae
semper beatae Deum contemplentur; et e contra ut
infelices vestes sordidas reinduant, de quarum foeditate
semper doleant. Igitur non solum corpora innovari,
sed etiam communem naturam, quae sanctis servivit,
necesse est in melius commutari; unde habetis
scriptum, Ecce nova facio omnia [(Apoc. XXI, 5)]
.
DISC. Cum Deus ab initio mundi usque nunc nihil
novi creaverit, quomodo novam creaturam esse constabit?
MAG. Trifarie nova creatura dicitur, quae per Trinitatem
ita disponitur. Deus Pater omnem creaturam
ex nihilo condidit, et haec nova creatura nominatur.
Deus quoque Filius incarnatus Ecclesiam nova religione
instituit, quae nova creatura nuncupatur; unde
habetis in Apostolo, Nos sumus nova creatura [(II Cor.
V, 17)]
; et in alio, Ut simus initium aliquod creaturae
ejus [(Jacobi I, 18)]
. Deus quoque Spiritus sanctus corpora
adhuc vivificabit, et totum mundum innovabit;
et haec nihilominus nova creatura appellatur; unde
habetis, Coelum novum et terram novam faciet Dominus [(Isai. LXV, 17)]
.
CAPUT XLII. Qui Christus aut sancti in coelo. Quid coeli nomine vulgo intelligatur. Quod firmamentum oculi non attingant.
DISC. Jam turri in summum nobiliter
perducta, restat nunc ut propugnaculis cingatur, et
sic cacumen in summo polorum consummetur. Legitur
de Domino, quod elevatis manibus ferebatur in
coelum, et quia sedet a dextris Dei [(Luc. XXIV, 50;
Marc. XVI, 19)] ; et Stephanus in concione vidit eum
stantem a dextris Dei [(Act. VII, 55)] . Qui fertur de loco
ad locum, movetur; et qui sedet vel stat, loco continetur.
Et cum Dominus corporaliter coelum ascenderit,
qualiter nunc ibi credendus sit, vel qualiter nunc
animae sanctorum ibi sint, aut qualiter receptis corporibus
ibi futuri sint, summopere scire desideramus.
Si enim aliquis locus Christum vel sanctos sedentes
vel stantes continet ne cadant; tunc ille locus melior
eis comprobatur, a quo tot bona continentur. Et si
sancti de aliqua creatura visibili et sensibili gaudentes
gloriantur, ut nos de hac visibili et sensibili
luce delectamur; tunc iterum ea res melior rationali
creatura indicatur, de cujus possessione ipsa jucundatur,
ut nos de habita pecunia gratulamur: et miserum