PL 40, col. 1037
De vita Christiana (Auctor incertus), J. P. Migne
cui de tam plurimis rebus nec pauca subsistunt?
Christianus ille est, qui non nomine tantum,
sed opere est: ille qui Christum in omnibus imitatur
et sequitur; qui sanctus, innocens, incontaminatus,
intactus est: cujus in pectore malitia non habet locum,
cujus in pectore sola pietas consistit et bonitas,
qui neminem novit nocere vel laedere, sed omnibus
opem ferre. Christianus ille est, qui exemplo Christi
nec inimicos novit odire, sed magis adversantibus
sibi benefacere, et pro persecutoribus suis et hostibus
exorare. Nam et quisquis aliquem laedere aut nocere
paratus est, ille mentitur se esse christianum. Christianus
est, qui potest justa voce dicere, Neminem
nocui hominum, juste vixi cum omnibus.
CAPUT VII. Deus semper justitia placatus fuit et injustitia offensus. Enoch ad immortalitatem raptus.
Sed ne me ex sensu proprio loqui quis arbitretur
aut credat; aut eum putet se facile posse contemnere,
quod sua potius voluntate quam Legis
auctoritate loquatur: jam nunc ipsius Legis, cujus
praeceptis nobis vitae aditus aperitur, tam veteris
quam novae incipiam exempla proferre, et ostendere
quid Deus ab initio status mundi humano generi
observare praeceperit, in quo semper placatus fuerit
vel offensus. Lego enim post Adam, qui a Deo primus
formatus est [(Gen. I, 27)] , de cujus causa nunc dicendum
non est, in exordio mundi Cain et Abel
fratres fuisse germanos: e quibus unus Deo placuit,
eo quod innocens esset et justus: alter vero, quia
injustus et nocens, Deo placere non potuit [(Id. IV)] .
Deinde interveniente tempore, Enoch satis justum
fuisse Scriptura designat: cui tantum justitia contulit,
ut nec praesentem mortem sciret, sed et ad immortalitatem
de medio omnium mortalium singulariter
raperetur [(Id. V, 22-24)] . Cujus monstratur exemplo,
unum Deo justum plurimis peccatoribus chariorem.
Noe quoque et ille justus, cui justitiae meritum quid
praestiterit, novimus; ut ipsi cum suis tantum vita
daretur, per diluvium toto mundo damnato [(Id. VI-VIII)] .
Abraham quid per fidei et justitiae meritum consecutus
sit, Scriptura testatur; ut illo in tempore
solus amicus Dei esset in terris, qui solus fuerat
justus inventus [(Id. XV, 5, 6)] . Loth vero ut pereuntibus
cunctis de Sodomitarum liberaretur incendio,
quid aliud quam justitiae meritum fuit [(Id. XIX, 12-29)] ?
Longum est nos ire per singulos, et omnium
merita recensere.
CAPUT VIII. Israelitas ideo multis miseriis afflixit Deus, ut ad opera pietatis instrueret. Legis consummator.
Populum Judaicum, quem ad se Deus primum
ex semine Abraham prae caeteris gentibus
pertinere optavit, quomodo erudierit, quid eum, ut
sibi placeret, facere, quid observare praeceperit,
scire nos convenit. Primo in loco quod derelicta regione
in qua habitare semper optaverat, patriaque
deserta, in alienam provinciam, hoc est, in Aegyptum
migrare fecit, non sine causa, nec sine Dei providentia
factum esse reor. Sed hanc fuisse puto rationem:
quia Deus populum suum elegerat, misericordiae,
pietatis, justitiae, caeterisque bonis operibus
cupiens erudire, voluit eum in extera patria pro tempore
esse peregrinum et captivum, ut captivitatis et
peregrinationis miseriam disceret et laboris: quo
facilius postmodum misereri peregrinantibus et laborantibus
nosset, si ipse ante peregrinationis miserias
didicisset. Nemo enim peregrino tam libenter miseretur,
et advenae, nisi qui peregrinationis exitus novit.
Nemo sic hospitem et sine tecto, suo introducit hospitio,
nisi ut qui ante indiguit alieno. Nemo ita
esurientem cibat, nemo sic sitientem potat, nisi ut
qui sitim esuriemque perpessus est. Nemo tam facile
nudum suis operit vestimentis, quam qui nuditatis
et frigoris novit injuriam. Nemo sic tribulanti et