PL 40, col. 1040

De vita Christiana (Auctor incertus), J. P. Migne

malo careat, sed ut exerceat bonum: qui etiamsi nihil
mali fecerit nec boni, tamen ad aeternae vitae praemium
non admittitur, sed gehennae ignibus mancipatur:
sicut in Evangelio Dominum dixisse legimus de iis qui
nihil mali faciunt, nec boni tamen aliquid operantur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem
praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus.
Esurivi
enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et
non dedistis mihi bibere; hospes fui, et non suscepistis
me; nudus, et non vestistis me; infirmus, et non visitastis
me; in carcere, et non venistis ad me [(Matth. XXV,
41-43)]
. Non quia malum gesserunt; sed quia bonum
non fecerunt, condemnantur. Ex hoc enim quisque
prudens et sapiens recognoscat, quam spem illi habere
possint qui versantur in malis, quando etiam illis
vita negatur qui mali nihil fecerunt, nisi etiam aliquid
gesserint boni. Neque enim Deus hoc tantum quaerit
a nobis, ut mali non simus, sed ut efficiamur boni.
Ex malis enim operibus vocantur mali: ita e contrario
ex bonis appellantur boni. Et duo sunt quibus boni
servire videntur et mali: bonus Deus, cui omnes
bene conversantes deserviunt; diabolus autem malus,
cujus quisquis qui male operatur, est famulus. Non
enim a nobis hoc solum poscitur, ut non vivendo male
servi esse diaboli desinamus, sed vivendo bene Deo
servire videamur. Nam quisquis qui nec malum videtur
operari nec bonum, cujus servus videatur esse
ignoro: vel quomodo vitam a Deo poterit sperare
perpetuam, quam bene faciendo non meruit. Nemo,
inquam, sensu proprio se decipiat et illudat, nemo
se vana existimatione seducat. Quisquis bonus non
fuerit, vitam non habet. Quisquis justitiae et misericordiae
opera non fecerit, non potest regnare cum
Christo. Quisquis non fuerit humanus, pius, hospitalis,
benignus, clemens, gehennae non evadet incendium.
Deus malos non amat, non diligit peccatores. Quisquis
malum fecerit, inimicus est Dei. Quisquis sine dolo
non fuerit, partem non potest habere cum Christo.
Nihil enim amplius est christiano quaerendum, nihil
desiderandum magis, nihilque plus totis viribus enitendum,
quam ut malitiam suo excludat ex corde,
quam ut nequitiam intra pectoris sui conscientiam
non admittat, quam ut bonitatem teneat, justitiam
servet, puritatem mentis custodiat. Esto innocens, si
vis cum Deo vivere. Esto simplex, si vis regnare cum
Christo. Quid tibi prodest malitia, quae in mortem
trahit? quid nequitia, quae prohibet regnare cum
Christo, quae se habentem exterminat? sicut scriptum
est, Anima enim nequam disperdet qui se habet [(Eccli.
VI, 4)]
. Si vis vivere, audi prophetam quid loquitur:
si regnum Christi diligis, audi quomodo illud merearis
adipisci: Quis est, inquit, homo qui vult vitam, et
cupit videre dies bonos? Cohibe linguam tuam a malo,
et labia tua ne loquantur dolum. Diverte a malo, et fac
bonum; inquire pacem, et sequere eam [(Psal. XXXIII,
13-15)]
. Hujusmodi enim homines Deus honorat et
diligit, qui malum nesciunt, qui mentiri non norunt,
quorum dolum labia non loquuntur, in quibus non
nisi bonitas videtur et puritas.
Innocentia est quae nos commendat Deo: simplicitas
est quae facit regnare cum Christo. Quomodo Deus
nonnisi innocentes diligat, et sibi velit esse conjunctos,
testimoniis plurimis declaratur, sicut in Psalmis scriptum
est, Innocentes et recti adhaeserunt mihi [(Psal.
XXIV, 21)]
. Et alibi mandatur et dicitur, Custodi innocentiam,
et vide aequitatem, quoniam sunt reliquiae homini
pacifico [(Psal. XXXVI, 37)]
. Quantum innocentia
homini praestet et conferat, etiamsi sero servetur,
prophetae David testimonio comprobatur, qui cum
graviter ante peccasset, postea judicari se non timet,
ex quo innocentiam nosse coepit, sicut ipse dicit: Judica me, Deus, quoniam ego in innocentia mea ingressus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.