PL 40, col. 1046

De vita Christiana (Auctor incertus), J. P. Migne

est, Vidua autem quae in deliciis est, vivens mortua est [(I Tim. V, 3, 4, 6)]
.
Unde intelligi datur, non omnes
viduas esse aequales; nec eas Deo placere, quae corpore
tantum viduae videntur esse, non opere.
Qualis autem Christi vidua debeat esse, Apostolus
dicit: Quae autem vere vidua est, sperat in Domino, et
instat orationibus die ac nocte. Nec illud praeterire te
volo, quod quando veras viduas Apostolus nominat,
esse demonstrat et falsas, hoc est, actu, mente, conversatione,
non corpore. Et alibi viduae verae et electae
actum conversationemque describit idem apostolus
dicens, Vidua eligatur quae fuerit in operibus bonis testimonium
habens. Si filios educavit, quod subintelligitur,
Deo; si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit,
si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus
bonum subsecuta est [(Ibid. 5, 10)]
. Hanc esse veram
viduam judicavit, cujus talia sunt opera. Illa vero
quomodo se Christi viduam dicit, quae nihil tale aliquando
operata est? Sed sunt aliquae divites, nobiles
et potentes, quibus forsitan videtur indignum, ut aut
filios Deo, et non saeculo educent, aut hospitio recipiant
advenam, aut sanctorum pedes laboriosos, lutulentos
et horridos lavent, et delicatis et nitidis manibus
tangant. Sed nec dignae erunt tales in futuro
tempore sanctorum esse consortes, quos ita in praesenti
spreverunt; nec partem habere poterunt cum
Christo, quem suscipere noluerunt, et cujus plantas
suis contrectare manibus horruerunt: quia Christum
spernit, quicumque ejus famulos spernit; sicut ipse
dicit, Qui vos spernit, me spernit [(Luc. X, 16)]
. Mariae,
unde Christi pedes lavaret, lacrymae abundarunt:
nostri autem temporis feminis unde peregrinorum pedes
lavent ipsa deficit aqua. Tu ergo, sanctissima et
prudentissima femina, ne velis imitari hujusmodi,
quae cum audenter malefecerint, benefacere erubescunt;
et confunduntur juste vivere, quae non sunt
peccare confusae, et quae se morti ultro obtulerunt,
nec invitatae revertuntur ad vitam: quae hominum
magis risus subsannationes et fabulas quam Dei judicium
pertimescunt, et quibus charius est miseris hominibus
placere quam Christo. Sed esto talis, qualem
te Dominus esse praecepit, qualem Apostolus jubet
exhiberi et Christi vidua, esto sancta, humilis et
quieta: misericordiae et justitiae opera indesinenter
exerce. Et quisque te in opprobrium habeat, quisque
subsannet et irrideat: tu tantum Deo placeas, et quae
Christi sunt geras. Ante omnia incessabiliter Domini
tui meditare mandata, orationibus et Psalmis instanter
incumbe: ut si possibile est, nemo te aliquando
nisi aut legentem inveniat, aut orantem. Et cum fueris
talis, nostri memento, qui te tantum diligimus, ut
quod praesentes praestare non possumus, conferamus
absentes.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.