PL 40, col. 1105

De sobrietate et castitate (Auctor incertus), J. P. Migne

Cum mortalium mutabilis mens vel bonis
aliquando vel malis intentionibus delectetur, plerique
seu poenitudine malorum ad actus bonos, sive socordia
mentis ex bonis ad malos praecipites transferantur;
disputandi materias morum ponderatoribus gignunt,
quibus agnitis correcti laetentur, inconvertibiles
autem in suis iniquis moribus confundantur. Difficilius
namque bonorum appetitores invenias, quam malorum
desertores: quia quamplurimis et pene cunctis
mortalibus dulcia sunt magis ea quae carnem fovent,
quam quae a vitiis frenant. Et quoniam studii commoda
a nobis suggerenda sunt honestatis, admonemus
in tali proposito militare volentem, segnem,
somnolentum atque temulentum esse non debere:
quoniam ab his vitiis tribus nisi quis fuerit declinatus,
securus nunquam esse potest vel tutus, imo et
periculis omnibus, et ipsi etiam morti erit is semper
obnoxius. Fortitudo enim inimicum opprimit, vigilantia
tendentibus insidias obstat, sobrietas vero praeparatum
cor hominis facit. Propterea enim Dominus
Deus noster paterno affectu per Prophetas et Apostolos
suos nobis praecepit, ab omnibus vitiis, et maxime
ab ebrietate, quae omnium vitiorum gurges est, penitus
abstinere. De cujus vitii malo volumus lectori
aliquanta proferre, quem tantum monitis hortamur
animum intentum apponere, et sermoni nostro, etsi
minus lucenti quam auditus exigit eloquentium, veniam
dare. Suademus enim auditores rationem dicti
debere advertere, non fucum spumantis sermonis,
aut artificiosam eloquentiam exspectare. Unde primitus
propter libelli titulum vel decorem, fructus
et bona sobrietatis in quantum possumus proferamus;
et postea ebrietatis indecoras molestias publicemus.
Sobrietas namque castitas est sensus et mentis,
membrorum omnium corporisque tutela, castitatis
pudicitiaeque munimen, pudori proxima, amicitiae
pacisque serva, honestati semper conjuncta, criminum
vitiorumque omnium profuga, recti judicii tenax,
memoriae recordationisque inseparabilis sapientia,
secretorum custos, arcani velamen, lectionum et
doctrinae capax, studiorum et artium bonarum discipula
pariter et magistra, ingeniorum capiendorum
pedissequa, bonae famae semper avida, in cogitationibus
salubria atque utilia creans, virtutis singulare

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.