PL 40, col. 1115

De vera et falsa poenitentia (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. M

6.
Sed si superbia non excaecasset, viderent Apostolum
non ita esse destructorem sui laboris atque
sui gaudii. Quos enim per Epistolas correxit, nisi
qui post Baptismum ceciderant, et in peccato ipso
perseverabant? Gentiles enim visitabat corporali praesentia,
rationibus et miraculis eos confortans. Quomodo
scriberet infidelibus, ipsis eidem multipliciter
contradicentibus? Hunc lapidabant, virgis caedebant;
et eis scriberet ut se corrigerent? Cur autem correctionem
infidelibus indiceret, si de eorum salute desperaret?
Quomodo scriberet, qui scienter et necessario
nihil omnino proficeret? Si non possent renovari
per poenitentiam, cur praedicaret eam? Praeterea
Corinthium excommunicavit paulo post Baptismum
peccantem, et fornicationem gentium superantem:
quomodo reciperet poenitentem, si sic contra suum
praedicaret praeceptum?
7.
Sed de Baptismo hoc intellexit. Dixit enim eos
renovari per poenitentiam impossibile esse, ut rursum
crucifigant Filium Dei, et ostentui habeant, id est, ut
iterum baptizentur. Qui enim baptizatur, mortem
crucis et sepulturam Christi repraesentat in immersione
sua [(Rom. VI, 3)] : in signo enim crucis quisque
in aqua submergitur, et submersus sepultus ostenditur.
Non enim qui prolapsi sunt, per iteratum Baptismum
consequi veniam poterunt. Sicut enim semel
Christus crucifixus est, sic Baptismus iterandus non
est. Una enim morte sua omnes redemit, ut amplius
mori non oporteat. Quod videns Ecclesia, intellexit
non iterandum Baptismum.
8.
Per fructus itaque poenitentiae, baptizatis adhibetur
spes veniae. Nam filius erat, qui recesserat a
patre in regionem longinquam: susceptus a patre
per poenitentiam confitentem dixit ei, Jam non sum
dignus vocari filius tuus [(Luc. XV, 21)]
: non enim ista
a te didici, ista apud te reperi. Hunc suscepit paterfamilias,
et stola et annulo induit. Stola donavit eum,
quia in eo integritatem charitatis restauravit; atque
annulum in manu posuit, quia eum ex fide fecit operari,
et per Spiritus sancti dona eum subarrhavit: et
etiam calceamenta pedum reddidit, quia Ecclesiam
ejus praedicatione ditavit. In cujus convivio occisus
est vitulus saginatus; quia in quo habitat omnis plenitudo
divinitatis corporaliter [(Coloss. II, 9)] , illi factus
est cibus: per hoc ostendens etiam sacramenta
Dominici corporis per poenitentiam et confessionem
reddi peccatoribus baptizatis. Si enim aliter esset,
Petrus post Domini ascensionem caput Ecclesiae non
persuasisset Simoni in emptione Spiritus sancti spem
habenti, ut poenitentiam sumeret inde, cui pecuniam
dicaverat in maledictionem [(Act. VIII, 22)] . Ille quoque
qui incidit in latrones, ab Jerusalem descendebat,
non in Aegyptum ad tenebras, non ad Idumaeos sanguineos
et pulvere aspersos, sed ad Jericho: qui incidit
in latrones, non habitaverat cum eis. Sed licet
inciderit qui prius latro non erat, non est relictus a
Samaritano; sed adjutus ab eo et cura refectus [(Luc. X, 30-36)] .
Quod non fuisset, si solis non baptizatis
spem veniae reliquisset. Amicus vocatus est
Lazarus, et postea mortuus, fetidus resuscitatus est
et quatriduanus [(Joan. XI, 11-44)] : ostendens, quantumcumque
peccet homo, etiam postquam fuerit amicus
Dei, vivere poterit ejus spiritus; sed valido Dei
clamore et multorum fletu foras a peccato vocabitur.
Prius tolletur lapis desuper ab ipso; quia cordis duritiam
projiciet ex animo, quam tollent intercessores
et praedicatores labore suo. Filiam Abrahae quam alligabat
satanas, solvit Dominus reclamantibus licet Judaeis:
haec filia erat et ligata, et soluta in sabbato [(Luc. XIII, 16)] .
CAPUT IV.
9.
Peccatum in Spiritum sanctum male
intelligunt de solis baptizatorum peccatis. Quid sit. Nec
melius capiunt peccatum ad mortem. Adhuc sunt qui
clamant non esse remissionem peccatorum baptizatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.