PL 40, col. 1141

Expositio cantici Magnificat (Auctor incertus), J. P. Migne · De assumptione B. Mariae Virginis (Auctor incertus), J. P. Migne

hominum, atque spolia eorum diripiens, per illam quae
prius in hominibus principabatur, virtutem dissipavit:
et hoc in brachio suo; id est, per humilitatem Filii
diabolum vicit. Brachium ejus, Filius ejus est. Ipsa
infirmitas, potentia fuit: quia per illam diabolus est
victus: et hoc mente cordis sui; id est, profundo consilio
suo dispersit eos. Profundum consilium fuit, ut
pro homine Deus fieret homo, et innocens pateretur;
ut redimeretur nocens: et in his erat consilium,
nec poterat illud diabolus praevidere; sed captus est
hamo Leviathan. Vel per superbos, Judaeos intelligere
possumus, qui humilem adventum Christi superbe
contempserunt, quos abjecit. Unde subditur:
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles [(Luc.
I, 52)]
. Potentes, quia filii regni qui videbantur abjecit,
et gentes per humilem confessionem in consortium
regni atque in filiorum adoptionem assumpsit,
ac malignos spiritus ex cordibus hominum abjecit: et humiles,
id est, homines humiliatos, exaltavit.
Mens etiam cordis Dei est vivax et permanens dispositio
aeternae occultaeque praedestinationis. Ipse est
liber vitae. Idem est ergo mens, quod liber. Tribus
modis aliquis in libro scribitur: secundum praescientiam,
secundum causam, et secundum operationem.
Quantum ad primum praedestinati sunt scripti: non
delentur unquam, licet ad tempus quasi periturus
quis a via veritatis errare permittatur. Secundum
causam scripti sunt, qui a via veritatis coepta ad errores
declinando recedunt. Tales autem sunt aliquando,
qui digna salvatione existerent, si tales usque
ad finem permanerent. Secundum operationem, quorum
opera secundum humanum judicium talia apparent,
propter quae digni videantur scribi in libro vitae:
qui tamen ea quae videbantur agere bona deserunt. Hi
secundum praescientiam nunquam fuerunt in libro vitae. Deposuit,
etc. Prius angelum de coelo, et hominem
de paradiso superbientem projecit: et postea hominem
per poenitentiam humiliatum ad gloriam reparavit.
Sed et quotidie superbos quosque, subtrahendo gratiam
suam, deponit et humiliat: et postea eosdem humiliatos,
gratiam priorem restaurans, exaltat. De quo

Ad interrogata de Virginis et Matris Domini
resolutione temporali, et assumptione perenni,
quid intelligam responsurus, te, Deus omnipotens
Pater, voto supplici exoro, ut qui mandas nubibus,
et pluunt imbrem, qui tangis montes, et fumigant,
qui aperis terram, et germinat, quid dicam jubeas,
quid proferam praebeas, ad quid dirigam sermonem
aperias. Venerabile est enim mihi, Domine, et praecordiis
meis reverendissimum, de matre Filii tui loqui,
et de sanctissimo corpore ejus linguam sermonibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.