PL 40, col. 1143

De assumptione B. Mariae Virginis (Auctor incertus), J. P. Migne

valet exprimere. Non enim nisi talis conceptus talisque
partus Deum decuerat, qui venerat redimere
quos voluit creare; creare praesertim majestate,
redimere humilitate: humilitatis naturam de sanctificato
corpore sumens sanctam, et immaculatam
de immaculato. Ineffabilem enim sanctificationis gratiam
qui concipiendus praebuit, conceptus et natus
non abstulit. Quae quantum in corpore valuerit Virginis,
illi soli notissimum est, qui de ejus natura naturam
suscepit quam condidit. Per quem te quaeso,
Domine, quia per illum bona cuncta tribuis, quae
ut tribuas eligis, ut me inoffense de tanta sanctitate
loqui tribuas. Etsi non totum ut est, quod impossibile
omni linguae humanae est: tamen ipsum ex parte
quod est, dicatur ut est. Sonet ergo pretiosissimum
vera pretiositate, sanctissimum certa sanctitate, inaestimabilissimum
fidelissima veritate. Quae quia humanam
rationem excedunt, Spiritus tuus adsit, qui
suo sacro spiramine inducat nos in omnem dicendorum
veritatem: ut quia de eo corpore et anima loquendum
est, quod ipse praeter naturalem usum sanctificavit,
et gratiam contulit, non aliena dicere patiatur,
sed propria: ad laudem et gloriam tuam,
Deus omnipotens Pater, et ad honorem Filii tui per
virginem nati, et ejusdem Spiritus sancti Dei et Domini
nostri, cum quo est tibi regnum et imperium in
omnia saecula saeculorum. Amen.
CAPUT PRIMUM. Auctor veri amans. In Scripturis alia alio modo exponenda.
Quia profundissimae et sua
dignitate altissimae sum reponsurus quaestioni, lectorem
meum obsecro, ut pro me interprecetur, et si
qua a me pleniter dicta cognoverit, donis Dei gratus
existat: sin autem minus, nostrae compatiatur humilitati;
quia licet minus valeamus, vera tamen procul
dubio volumus. De sanctissimo igitur corpore
perpetuae virginis Mariae, ejusque sacrae animae assumptione
quantum Dominus donaverit loqui suscipientes,
hoc primum dicimus, quod in divinis Scripturis
postquam Dominus in cruce matrem discipulo
commendavit [(Joan. XIX, 27)] , ut castis castitas tueretur
obsequiis, nihil de ea reperitur praeter id quod Lucas
commemorat in Actibus Apostolorum, commemoratis
eisdem nominatim, dicens: Hi omnes erant perseverantes
unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre
Jesu, et fratribus ejus [(Act. I, 14)]
. Hoc dicimus,
quia tanto quae magna sunt, cautius tractanda existunt,
quanto specialibus auctoritatum testimoniis
non possunt ad liquidum roborari. Sed quia quaedam
Scriptura sancta indagationum studiis quaerenda
reliquit, non sunt superflua aestimanda, dum vera
indagatione fuerint patefacta. Fecunda est enim veritatis
auctoritas: et dum diligenter discutitur, de
se gignere quod ipsa est cognoscitur. Saepe enim discussa
veram convenientiam parit, quam manifestis
sermonibus abscondit; et saepe apertis sermonibus
insinuat, in quibus nihil praeter id quod sonuit quaerendum
invitat: ut est, quod Abraham genuit Isaac,
Isaac genuit Jacob, Jacob genuit Judam et fratres
ejus [(Matth. I, 2)]
, et caetera talia, in quibus sola tenenda
est littera. Quaedam autem sic commendat,
ut pariter litteram et mysticum intellectum insinuet:
ut in transitu maris Rubri, et manna coelesti, et tabernaculo
Dei, atque arca testamenti, ubi futurorum
figura, Baptismi videlicet Christi et Ecclesiae
ostensa est praerogativa. Quaedam tantum mystice,
ut cum Deum dicit insufflasse in faciem Adae spiraculum
vitae, qui tamen os ad spirandum non habet,
nec manus ad operandum, cum dicat propheta, Manus tuae, Domine, fecerunt me et plasmaverunt
me
[(Job X, 8)]
.
CAPUT II. Veritates sunt de quibus Scriptura silet, non ratio. Ex iis est assumptio beatae Mariae.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.