PL 40, col. 1146

De assumptione B. Mariae Virginis (Auctor incertus), J. P. Migne

aestimandum est de matre, ubi digna sit haberi, nisi
in praesentia Filii?
CAPUT VI. Mariae corpus jam dupliciter in coelo.
Quantum igitur contueor, quantum intelligo, quantum
credo, Mariae anima claritate fruitur Christi, et gloriosis
conspectibus ejus; semper videre sitiens, et
semper conspiciens, dum inaestimabiliter pascitur,
excellentiori quadam specialique praerogativa a Filio
honoratur: possidens in Christo corpus suum quod
genuit, clarificatum in dextera Patris; et si non suum
per quod genuit, tamen suum quod genuit. Et quare
non suum per quod genuit? Si non obviaverit necdum
perspecta auctoritas, vere credo, et per quod genuit;
quia tanta sanctificatio dignior coelo est quam terra.
Thronum Dei, thalamum coeli Domini, domum atque
tabernaculum Christi dignum est ibi esse ubi ipse est.
Tam pretiosum enim thesaurum dignius est coelum
servare quam terra; tantam integritatem merito incorruptibilitas,
non putredinis ulla resolutio sequitur.
Illud ergo sacratissimum corpus, de quo Christus carnem
assumpsit, et divinam naturam humanae univit,
non amittens quod erat, sed assumens quod non erat,
ut Verbum caro, hoc est, Deus homo fieret, escam
vermibus traditum quia sentire non valeo, dicere pertimesco
communi sorte putredinis et futuri de vermibus
pulveris. De quo si nihil altius sentirem quam de
proprio, nihil dicerem nisi quemadmodum de proprio.
Quod absque ulla ambiguitate solvendum in mortem,
post mortem est futurum putredo, post putredinem
vermis, post vermem, ut dignum est, abjectissimus
pulvis. Quod de Maria credendum non videtur consentibile:
quia aestimationem procul propellit incomparabilis
gratiae munus.
CAPUT VII. Infertur ex petitione Christi pro ministris. Christo in terris Angeli famulabantur.
Quod me
dicere multarum consideratio rerum invitat: quarum
et illa quidem est, quam suis aliquando ministris ipsa
Veritas ait, Qui mihi ministrat, me sequatur: et ubi
sum ego, illic et minister meus erit [(Joan. XII, 26)]
. Si
enim haec est generalis sententia omnium per fidem et
piam operationem Christo ministrantium, quanto
magis et quomodo specialiter Mariae? Mariam namque
operis exhibitione et fidei rigidissima veritate ministram
Christi fuisse, omnis qui sanum sapit intelligit.
Absque dubio enim opere ministratrix exstitit, quae
hunc in utero gessit, partuque profusum aluit et fovit,
atque, ut Evangelium ait, in praesepio reclinavit [(Luc. II, 7)] ,
et a facie Herodis fugiens in Aegyptum abscondit [(Matth. II, 13)] ,
et omnem infantiam ejus matris
affectu prosecuta est; ita ut usque ad crucem, in qua
filium jam virum perfectum vidit pendentem, ab ejus
indubitanter non recesserit consectatu, non solum
gressibus pedum tanquam pro reverentia Domini, verum
etiam imitationis affectu. Maria ergo ministratrix
Christi specialium operum qualitatibus sicut devotissima
exstitit; ita absque dubio religionis fide et verae
credulitatis charitate secutrix fuit. Non enim potuit
divinitatis ejus nisi esse credula, quae se noverat hunc
non virili semine secundum ordinem naturae, sed
divino spiramine nuntiante Archangelo concepisse:
videns semper famulantium Angelorum ei adesse
frequentiam, ut concepto et nato, quando videlicet
facta est cum Angelo multitudo coelestis exercitus
clamantium et dicentium, Gloria in altissimis Deo, et
in terra pax hominibus bonae voluntatis [(Luc. II, 14)]
:
et in Aegyptum fugituro, atque inde iterum redituro:
quibus liquido cognoscere potuit, quia talia obsequia
non nisi Deum decuerant. Unde et stellae annuntiatio,
et Magorum de longissimis partibus insperata
adductio, maximum illi exstitit indicium veritatis.
Similiter et Simeonis et Annae prophetali dignitate
insolitus caeteris et huic specialis occursus. Quae
omnia profecto Maria conservans, his cunctis altius
ad fidem roborata, pio corde conferebat: in tantum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.