PL 40, col. 30

De diversis quaestionibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

praeter Graeciam fuisse in aliis gentibus sapientes:
quod etiam Plato ipse non solum peregrinando sapientiae
perficiendae gratia satis testatus est, sed etiam
in libris suis commemorat. Hos ergo, si qui fuerunt,
non existimandum est ideas ignorasse, quamvis alio
fortasse eas nomine vocaverint. Sed de nomine hactenus
dictum sit: rem videamus, quae maxime consideranda
atque noscenda est, in potestate constitutis
vocabulis, ut quod volet quisque, appellet rem quam
cognoverit.
2.
Ideas igitur latine possumus vel formas vel
species dicere, ut verbum e verbo transferre videamur.
Si autem rationes eas vocemus, ab interpretandi
quidem proprietate discedimus; rationes enim graece λόγοι
appellantur, non ideae: sed tamen quisquis hoc
vocabulo uti voluerit, a re ipsa non aberrabit. Sunt
namque ideae principales formae quaedam, vel rationes
rerum stabiles atque incommutabiles, quae ipsae
formatae non sunt, ac per hoc aeternae ac semper eodem
modo sese habentes, quae in divina intelligentia continentur.
Et cum ipsae neque oriantur, neque intereant;
secundum eas tamen formari dicitur omne quod
oriri et interire potest, et omne quod oritur et interit.
Anima vero negatur eas intueri posse, nisi rationalis,
ea sui parte qua excellit, id est ipsa mente atque
ratione, quasi quadam facie vel oculo suo interiore
atque intelligibili. Et ea quidem ipsa rationalis anima
non omnis et quaelibet, sed quae sancta et pura fuerit,
haec asseritur illi visioni esse idonea: id est, quae
illum ipsum oculum quo videntur ista, sanum, et
sincerum, et serenum, et similem his rebus quas
videre intendit, habuerit. Quis autem religiosus et
vera religione imbutus, quamvis nondum possit haec
intueri, negare tamen audeat, imo non etiam profiteatur,
omnia quae sunt, id est, quaecumque in suo
genere propria quadam natura continentur, ut sint,
Deo auctore esse procreata, eoque auctore omnia quae
vivunt vivere, atque universalem rerum incolumitatem,
ordinemque ipsum quo ea quae mutantur, suos
temporales cursus certo moderamine celebrant, summi
Dei legibus contineri et gubernari? Quo constituto
atque concesso, quis audeat dicere Deum irrationabiliter
omnia condidisse? Quod si recte dici vel credi
non potest, restat ut omnia ratione sint condita. Nec
eadem ratione homo, qua equus: hoc enim absurdum
est existimare. Singula igitur propriis sunt creata
rationibus. Has autem rationes ubi arbitrandum est
esse, nisi in ipsa mente Creatoris? Non enim extra
se quidquam positum intuebatur, ut secundum id
constitueret quod constituebat: nam hoc opinari sacrilegum
est. Quod si hae rerum omnium creandarum
creatarumve rationes in divina mente continentur,
neque in divina mente quidquam nisi aeternum atque
incommutabile potest esse; atque has rerum rationes
principales appellat ideas Plato: non solum sunt
ideae, sed ipsae verae sunt, quia aeternae sunt, et ejusmodi
atque incommutabiles manent; quarum participatione
fit ut sit quidquid est, quoquomodo est. Sed

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.