PL 40, col. 351

dixerint corde. Ac per hoc quoniam multa sunt pec- cata in interioribus dictis , que non sunt in exteriori- bus factis ; nulla sunt autem in exterioribus factis , quz non przecedant in interioribus dictis * : erit ab utrisque puritas innocentiz , si circum interiora labia ponatur ostium continenti®.
4. Propter quod etiam ipse ore proprio Dominus ait : Mundate que intus sunt, ef que foris s1nt munda erunt (Matth. xxm, 26). Itemquealio loco cum Judzxo- rum $tultiloquia refutaret, quia calumniabantur discipulis ejus non lotis manibus manducantibus : Non quod intrat in 0s , inquit, coinquinat hominem ; 8ed quod procedit ex ore , hoc coinquinat hominem.
Que sententia $i tota de ore corporis accipiatur , absurda est. Neque enim quem non coiliquinat cibus , coin- quinat yomitus. Cibus quippe in os intrat, vomitus ex ore procedit.
Sed procul dubio priora verba perti- nent ad os carnis, ubi ait, Non quod intrat in os , coinquinat hominem ; posteriora vero ad os cordis , ubi ait, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat ho- minem.
Denique cum ab illo apostolus Petrus exposi- tionem velut parabolz hujus exquireret , ille respon- dit : Adhuc & vos 8ine intellectu estis ? non intelligitis , quia omne quod in os intrat , in ventrem vadit , et in gecesum emiltitur ? Hic certe in quod intrat cibus, os carnis agnoscimus.
In his vero quz adjungit, ut agnosceremus 0s cordis, non $Sequeretur nostri tar- ditas cordis , nisi et cum tardis ambulare Veritas di- gnaretur. Ait enim , Qua autem procedunt de ore, de corde exeunt ; tanquam diceret, Cum audis de ore, de corde intellige.
Utrumque dico ; sed alterum ex altero expono. Habet os interius homo interior, et hoc dis- cernit auris interior : de hoc ore quz procedunt, de corde exeunt , et ea coinquinant hominem.
Deinde jam relicto oris nomine , quod potest et de corpore intelligi , apertius quid dicat ostendit : De corde enim exeunl, inquit , cogitationes male, homicidia, adulleria, ſornicationes , ſurta, ſalsa testimonia , blasphemice : hee munt que coinquinant hominem ( Id.
xy, 11-20). Nibil est certe istorum malorum , quz perpetrari etiam membris corporis possunt , quod cogitatio non antecedat mala, et coinquinet hominem , - etiamsi aliquid impediat ne subsequantur opera flagitiosa et facinorosxa membrorum.
Si enim quia poteslas non datur * , vacat manus ab hominis interfectione, num- quid ideo mundum est ab scelere cor homicide ? Aut si rem $ubripere alienam , non ut quis yult potest , numquid ideo in ipsa voluntale fur non est? Aut si castla est, quam vult adulterare non castus , ideo eam
non est in corde mcchatus ? Aut si meretrix non in- veniatur in fornice, ideo qui eam quzrit, non ſorni- catur in mente? Aut si cupienti per mendacium lx- dere proximum , tempus vel locus desit , ideo falsum teStimonium non ore interiore jam dixit ? Aut si quis- quam homines limens, non audeat lingua carnis $0 -
nare blasphemiam , jdeo non est hujus criminis reus, qui dicit in corde-su0, Non est Deus (Psal. (Sicaliquot \iss. Editi vero, procedant ab interioribus dictis. v Er.

OCR text from a scan; reading errors may remain. Page in the scan

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.