PL 40, col. 407
De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Of Holy Virginity 21 · Of Holy Virginity 22
coelorum atque in futuro saeculo pares sint: nec
illud ubi ait de nubentibus, Tribulationem autem carnis
habebunt hujusmodi, ego autem vobis parco [(I Cor. VII,
38, 26, 28)]
, ita intelligendum, tanquam nuptiarum
peccatum et damnationem maluerit tacere quam dicere.
Harum quippe duarum sententiarum singulas,
duo errores sibimet contrarii non eas intelligendo
tenuerunt. Illam enim de praesenti necessitate illi pro
se interpretantur, qui nubentes non nubentibus
aequare contendunt: hanc vero ubi dictum est, Ego
autem vobis parco, illi qui nubentes damnare praesumunt.
Nos autem secundum Scripturarum sanctarum
fidem sanamque doctrinam, nec peccatum esse
dicimus nuptias, et earum tamen bonum non solum
infra virginalem, verum etiam infra vidualem continentiam
constituimus; praesentemque necessitatem conjugatorum,
non quidem ad vitam aeternam, verumtamen
ad excellentem gloriam et honorem qui perpetuae continentiae
reservatur, impedire eorum meritum dicimus;
neque hoc tempore nisi eis qui se non continent nuptias
expedire, tribulationemque carnis ex affectu
carnali venientem, sine quo nuptiae incontinentium
esse non possunt, nec tacere voluisse Apostolum
vera praemonentem, nec plenius explicare hominum
infirmitati parcentem.
CAPUT XXII.
22.
Virginitas non propter hanc
vitam, sed propter futuram diligenda ostenditur ex Apostolo.
Nunc jam Scripturarum divinarum evidentissimis
testimoniis, quae pro nostrae memoriae modulo
recordari valuerimus, clarius appareat non propter
praesentem hujus saeculi vitam, sed propter futuram
quae in regno coelorum promittitur, perpetuam continentiam
diligendam. Quis autem hoc non advertat
in eo quod paulo post idem apostolus ait: Qui sine
uxore est, cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat
Domino; qui autem matrimonio junctus est, cogitat ea
quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. Et divisa est
mulier innupta et virgo: quae innupta est, sollicita
est quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu;
quae autem nupta est, sollicita est quae sunt mundi, quomodo
placeat viro [(I Cor. VII, 32-34)]
? Non utique ait,
Cogitat ea quae securitatis sunt in hoc saeculo, ut sine
gravioribus molestiis tempus transigat; neque ad
hoc divisam dicit innuptam et virginem ab ea quae
nupta est, id est distinctam atque discretam, ut innupta
in hac vita secura sit propter temporales molestias
evitandas, quibus nupta non caret: sed, Cogitat,
inquit, quae sunt Domini, quomodo placeat Domino,
et sollicita est quae sunt Domini, ut sit sancta
et corpore et spiritu. Nisi forte usque adeo quisque
insipienter contentiosus est, ut conetur asserere,
non propter regnum coelorum, sed propter praesens