PL 40, col. 410
De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Of Holy Virginity 26 · Of Holy Virginity 25 · Of Holy Virginity 27
dictum est, quod eos quibus datur, distinguit a
caeteris.
CAPUT XXVI.
26.
Objectio de denario omnibus
reddendo, contra diversitatem praemiorum. Quid sibi
ergo vult, inquiunt, ille denarius, qui opere vineae terminato
aequaliter omnibus redditur; sive iis qui ex
prima hora, sive iis qui una hora operati sunt [(Matth.
XX, 9)] ? Quid utique, nisi aliquid significat, quod omnes
communiter habebunt, sicuti est ipsa vita aeterna,
ipsum regnum coelorum, ubi erunt omnes quos Deus
praedestinavit, vocavit, justificavit, glorificavit? Oportet
enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et
mortale hoc induere immortalitatem: hic est ille denarius,
merces omnium. Stella tamen ab stella differt
in gloria; sic et resurrectio mortuorum: haec sunt merita
diversa sanctorum. Si enim coelum significaretur
illo denario, nonne in coelo esse omnibus est commune
sideribus? Et tamen alia est gloria solis, alia
gloria lunae, alia stellarum [(I Cor. XV, 53, 41, 42)]
. Si
denarius ille pro sanitate corporis poneretur, nonne
cum recte valemus, omnibus membris communis est
sanitas, et ipsa si usque ad mortem permaneat, pariter
et aequaliter omnibus inest? Et tamen posuit Deus
membra, singulum quodque eorum in corpore prout
voluit [(Id. XII, 18)]
, ut nec totum sit oculus, nec totum
auditus, nec totum odoratus; et quidquid est
aliud, habet suam proprietatem, quamvis aequaliter
habeat cum omnibus sanitatem. Ita quia ipsa vita
aeterna pariter erit omnibus sanctis, aequalis denarius
omnibus attributus est; quia vero in ipsa vita aeterna
distincte fulgebunt lumina meritorum, multae mansiones
sunt apud Patrem [(Joan. XIV, 2)] : ac per hoc
in denario quidem non impari, non vivit alius alio
prolixius; in multis autem mansionibus honoratur
alius alio clarius.
CAPUT XXVII.
27.
Virginum gloria futura major
et propria quaedam in coelis gaudia. Sequi Agnum
quocumque ierit proprium est virginum. Pergite itaque,
sancti Dei, pueri ac puellae, mares ac feminae, caelibes
et innuptae; pergite perseveranter in finem.
Laudate Dominum dulcius, quem cogitatis uberius;
sperate felicius, cui servitis instantius; amate ardentius,
cui placetis attentius. Lumbis accinctis et lucernis
ardentibus exspectate Dominum, quando veniat
a nuptiis [(Luc. XII, 35, 36)] . Vos afferetis ad
nuptias Agni canticum novum, quod cantabitis in
citharis vestris. Non utique tale quale cantat universa
terra, cui dicitur, Cantate Domino canticum
novum; cantate Domino, universa terra [(Psal. XCV, 1)]
;
sed tale quale nemo poterit dicere nisi vos. Sic enim
vos vidit in Apocalypsi quidam prae caeteris dilectus
ab Agno qui discumbere super pectus ejus solitus
erat, et bibebat et eructuabat mirabilia super coelestia
Verbum Dei. Ipse vos vidit duodecies duodena
millia sanctorum citharoedorum illibatae virginitatis
in corpore, inviolatae veritatis in corde: et quia sequimini