PL 40, col. 682
De cantico novo (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
ingredi, currite nobiscum: unum est ad quod omnes
festinamus, et qui tardius et qui celerius ambulamus.
Qui sunt et retro redeuntes? Qui ex continentia revertuntur
in immunditiam, qui ex sancto et singulari
bono proposito virginitatis divertuntur in turpitudines
voluptatis, et corrupta mente corrumpunt simul
et carnem. Hos increpat apostolus Petrus, dicens: Melius illis erat non cognoscere viam salutis, quam cognoscentes
retro respicere
[(II Petr. II, 21)]
. O malum,
retro respicere! Uxor enim Loth, quae liberata a
Sodomitis, contra praeceptum retro respexit, quod
evaserat perdidit. Nec immerito in statuam salis repente
conversa est [(Gen. XIX, 26)] , nisi ut fatuos suo
etiam exemplo condiret. Qui sunt et aberrantes?
Omnes haeretici, qui relicta veritatis via errando per
desertum latrocinantur, et animas captant in peccatis,
praepediuntque ne quis ad patriam valeat pervenire:
effecti lupi semitarii induti ovina pelle, cum sint intus
lupi rapaces; praedicantes Christum viam, et qui
eos sequuntur ducentes ad mortem.
CAPUT V.
5.
Quo discerni possit falsa praedicatio
a vera. Hic si aliquis dicat, Quid ego faciam non
invenio: ecce homo Christum praedicat, viam praedicat,
Christi se dicit esse discipulum, veritatem se dicit
annuntiare, quare non sequar talia praedicantem?
respondeo, Quia aliud ejus habet lingua, aliud conscientia.
Unde novi, inquis? numquid ego conscientias
discutere possum? Christum ab eo audio: quod
audio, hoc credo, hoc teneo. Non te seducat filius
falsitatis, si filius es veritatis. Disce jam, christiane,
qui Christum desideras et audire et videre. Si quis
tibi Christum praedicat, attende et considera qualem
praedicet, ubi praedicet. Christus enim veritas est [(Joan. XIV, 6)] ,
per Scripturas sanctas praedicatur;
non in angulis, non occulte, sed palam, publice. In
sole enim posuit tabernaculum suum [(Psal. XVIII, 6)]
;
hoc est, in manifesto collocavit Ecclesiam suam. Jam
hic respice illum qui tibi Christum praedicat, dicat
qualem Christum praedicet.
CAPUT VI.
6.
Manichaeorum error. Ecce haereticus
manichaeus, qui per suam doctrinam promittit
introducere te in veritatem, ipsum Christum dicit
esse fallacem. Non habuit, inquit, verum corpus:
phantasma fuit, spiritus fuit. Et hoc in illo fuisse negat
nequissimus manichaeus. O pessime haeretice
manichaee, si credere non vis Veritatem dicentem
discipulis suis, Palpate, et videte, quia spiritus ossa et
carnem non habet, sicut me videtis habentem [(Luc.
XXIV, 39)]
. Si credere non vis, ut dixi, Veritati, Judaeo
crede crucifigenti. Nam cum tu dicis, Christus
Deus fuit, non homo; Judaeus dicit, Non fuit Deus,
sed homo. Catholica utrosque convincens, Ego, ait,
verum teneo, quod Christus et Deus est et homo. Tu
autem, manichaee, unde probas Christum spiritum
fuisse? Spiritus alapas accepit? spiritus spineam coronam
portavit? spiritus sibi crucem bajulavit? Si
spiritus fuit, cujus vestimenta milites diviserunt?
Si spiritus fuit, quomodo cum traderet spiritum, corpus
ejus prope dimidium diem exanime pependit in