PL 40, col. 689

De quarta feria (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

de terra. Et nunc, ait Dominus, maledictus tu a terra:
non, maledicta terra, sed, maledictus tu a terra, quae
accepit sanguinem fratris tui de manu tua [(Gen. IV, 1-11)]
.
Agnosce jam, terra, quoniam sanguine rigata es
innocentis, convince vocem negantis, suscipe sanguinem
confitentis. Interrogentur et nunc Judas et
Judaei, imo in Juda omnes Judaei. Interroget Dominus
Judam et dicat ei: Juda, ubi est Christus frater
tuus? An forte dicturus es, o male frater, quod
Christus tuus non fuit frater? Convincat te prius ipse
Dominus quod tuus fuerit frater. Dic nobis, Domine Jesu
Christe, utrum Judas fuerit frater tuus. Respondet,
Et si fuit, fuit: non enim est quod fuit, et si fuit,
fuit: ego enim generaliter de omnibus Patri meo
dixi, Annuntiabo nomen tuum fratribus meis [(Psal.
XXI, 23)]
. Ecce, Juda, convictus es quod Christus
fuerit frater tuus. Ubi est frater tuus? Responde, dic,
sequere, dic quod dixit et ille, Nescio. Numquid ego
sum custos fratris mei? Non enim et tu fuisti custos,
qui et proditor factus es et venditor. Dic, Numquid
sum custos fratris mei? ut respondeatur et tibi, Vox
sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Quid enim
dicit omnis homo terra? Primus enim homo de terra.
terrenus; et, Qualis terrenus, tales et terreni [(I Cor.
XV, 47 et 48)]
. Quid dicit omnis homo terra, quando
accipit sanguinem Christi? Amen dicit. Quid est,
Amen? Verum est. Quid est verum? Quia fusus est
sanguis Christi. Quo faciente? Discipulo Juda tradente.
Amen dicendo, verum clamando dicit hoc omnis
homo terra. Ecce, Juda, vox sanguinis fratris
tui clamat ad me de terra. Probavimus quia ejus sanguine
rigaris.
CAPUT IV.
5.
Sanguis Christi quomodo accipiendus.
Stephanus, Cyprianus, Laurentius, Perpetua et Felicitas.
Vide, terra, quomodo accipias hunc sanguinem:
quia qui eum bene accipit, accipit benedictionem, qui
vero eum male accipit, judicium sibi bibendo acquirit.
Hoc figuratum est et in illo agro Judae, de quo dictum
est quod esset ager sanguinis: secutum est enim
ut diceretur, Fiat villa ejus deserta [(Act. I, 20)]
. Si
enim ad Judam pertines, si facta ejus imitaris, si
sanguinem Christi non cum timore et tremore accipis;
eris villa deserta, maledicta, reproba et spinosa.
Si autem sanguinem Christi tota cum reverentia percipis,
cognosces per illum tua tibi dimitti peccata,
quoniam ager ille quem comparavit Judas, figuli dictus
est: Habet potestatem figulus luti, ex eadem consparsione
aliud quidem vas facere in honorem, aliud in
contumeliam [(Rom. IX, 21)]
. O terra tanto rigata sanguine,
responde tanto sanguini, non sicut Cain et
Judas verba excusationis, sed sicut sancti martyres
verba confessionis. Responde sicut respondit beatus
Stephanus, qui in isto agro dominico ut bonus colonus
plurimum laborando genu fixit, atque de terra
petrosa vulneratus, ex ea lapides in suo corpore
tanquam in sinu suo collegit; et sudando in opere,
terram sancto sanguine rigando centenum fructum ex
martyrio Domino praesentavit. Responde sicut respondit
Cyprianus, Laurentius, caeterique sancti pueri
et puellae, aetas omnis et uterque sexus, qui percipientes
sanguinem Christi, testimonium dicentes,
et non negantes nomen Christi, pro sanguine quem
biberunt, sanguinem suum fundere non dubitaverunt,
simulque cum Perpetua et Felicitate in aeternum regnare
meruerunt. Hoc in Apocalypsi revelante angelo,
Joannes vidit turbam multam quam dinumerare
nemo poterat. Hanc requirens quaenam esset, responsum
tale accepit: Hi sunt, dictum est, qui laverunt
stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni [(Apoc. VII, 9, 14)]
.
CAPUT V.
6.
Anima sanguine Christi dealbatur
et decoratur. Christus in passione a Petro negatus.
Jam agnoscis, anima christiana, quemadmodum et
tu ex illo sanguine efficiaris candida, ut omnis et
corpore et corde pulchra ascendas de fonte Christi
consecrata in sanguine. Quid enim manavit ex illo
latere crucifixi? Sanguis et aqua: ex sanguine rubor,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.