PL 40, col. 691

De quarta feria (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

rediit amor, et fugatus est timor. Ecce subito
quem negaverat, quia non habebat speciem neque
decorem, agnoscit resurgentem speciosum forma
prae filiis hominum, conjunctamque illi videt sponsam,
tunicam illam immortalitatis, quam antea Petrus
timuerat perituram, indutam videt: cognoscit
quod tali sit circumamicta veste, et alloquitur illam
ipsam sponsam Petrus, ut servet hujus tunicae dignitatem,
et dicit animae humanae, Christus pro vobis
passus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini
vestigia ejus [(I Petr. II, 21)]
. Sequere, sponsa, sequere
vestigia sponsi tui: nullus te metus revocet a
consortio dilecti tui. Ama amantem, quia prius ille
amavit non amantem: require requirentem, quia
prius ille quaesivit non quaerentem. Require, et dic
sponso tuo, Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Ne forte
fiam sicut operta super greges sodalium tuorum [(Cant.
I, 6)]
. Quam sic dilexisti, pro qua sanguinem fudisti,
cujus tabernaculum in sole posuisti [(Psal. XVIII,
6)] ; non fiam sicut operta super greges sodalium tuorum.
CAPUT VI.
8.
De cavendis haereticis, praesertim
Arianis. Ecce dum te quaero ubi pascas, ubi cubes in
meridie, meridies Africa est, quae in solis occasu
est, et tamen quia ab ortu solis usque ad occasum
laudatur nomen tuum [(Psal. CXII, 3)] , et sunt qui te
praedicant non caste, quaerentes quae sua sunt, non
quae tua sunt, dum te quaero in meridie, id est in
Africa; ecce greges sodalium tuorum, scholae pessimae
haereticorum, fraus Manichaeorum, nequitiae
Pelagianorum, superba congregatio Arianorum,
insultant velut opertae, id est, velut incognitae, et
dicunt mihi, Quem quaeris? Christum quaeris? Ecce
hic est, ecce illic est. Tu autem quia me admonuisti
dicens, Si autem dixerint, Ecce hic est, ecce illic est,
ne abieris post eos [(Matth. XXIV, 23)]
; cum te noverim
ubique totum esse, non partes defendere, sed unitatem
diligere, facta sum illis incognita et velut operta:
et derident me, quia nesciunt te. Et quid magnum,
quia ego ab eis sustineo tale opprobrium, cum tu
eorum nunc usque contumeliosum sustineas verbum?
qui te cum Patre nolunt esse unum, sed dividendo
inter Patrem et Filium, inter sponsam et sponsum,
magnum incurrunt sacrilegium, magnum suae animae
inferunt morbum; quia nec te unius unicum sponsum,
nec fidelem atque integrum habere desiderant
medicum. Tu autem, anima christiana, quae ascensura
es ex sacratissimo fonte, rubore atque decore
perfusa, speciosa nimis et candida, serva decorem
tuum: agnosce quid fueris et quid eris, vide ne deseras
mensam sponsi tui. Ut pulchra permaneas,
carnes ejus quotidie manducabis; ut vitam aeternam
habeas, sanguinem ejus potabis: vide ne deseras
hanc mensam. Plurimos apparatus haereticorum fuge:
et si plurima illic pravis disputationibus apponuntur,
aut foeda sunt, aut semesa sunt. Non est enim illic
quidquam integrum, ubi Pater et Filius et Spiritus
sanctus non est unum. Mensa sponsi tui panem habet
integrum, et calicem sanctum: quem panem etsi
confractum comminutumque vidimus in passione,
integer tamen mansit in illa sua cum Patre individua
unitate. De isto pane et de isto calice dicebat ipse
Dominus, Panis quem ego dedero, caro mea est pro
saeculi vita: et calix quem sanctificavero, sanguis meus
est, qui pro vobis fundetur in remissionem peccatorum.
Superius enim dixerat: Nisi manducaveritis carnem
Filii hominis, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis
vitam in vobis. Quod verbum audientes, nec intelligentes
discipuli, dixerunt: Durus est hic sermo; quis
eum potest audire? Et multi ex hoc verbo scandalizati
discesserunt. Cum videret autem Jesus, ait reliquis: Numquid et vos vultis ire?
Tunc Petrus, qui
sanctae figuram portabat Ecclesiae, respondit pro
omnibus: Et ad quem ituri sumus? Verbum vitae habes,
et dimittimus te [(Joan. VI, 52-69)]
? Videtis, dilectissimi,
quid sit exire, quid sit permanere. Qui exierunt,
quia verbum Christi non intellexerunt, non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.