PL 40, col. 698

De cataclysmo (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

sanctorum generatus est Filius. Sed ne hanc generationem
carnaliter vel temporaliter acciperes factam,
audi quomodo eum genuerit. Eructavit, inquit, cor
meum Verbum [(Psal. XLIV, 2)]
. Joannes testis dicit: In
principio erat Verbum. Deus Pater dicit: Eructavit
cor meum Verbum. Habacuc dicit: Ambulavit Verbum [(Habac. III, 5, sec. LXX.)]
Audis Deum Verbum,
et hoc esse in principio apud Deum, et Deum esse
Verbum. Testimoniorum vox, et ipsius Trinitatis
unitas per totum mundum contra te clamat: et tu
velut canis rabidus contra totum mundum latras. Sed
audi adhuc unde plenius convincaris, quod Trinitas
unus Deus sit. Patris vox est per Prophetam ad Filium: In splendoribus sanctorum ex utero genui te.
Patris
vox est ad Isaiam prophetam de Spiritu Sancto: Spiritus sanctus,
inquit, a me exiet. Et Filii vox est in
Evangelio ostendens in se Patrem esse, et se in ipso,
ubi ait: Pater in me manens, ipse facit opera [(Joan.
XIV, 10)]
. Filii vox est de Spiritu sancto, ostendens
quia quomodo procedit ex Patre, ita ex se ipso, ubi
ait discipulis suis post resurrectionem: Accipite Spiritum
sanctum. Et insufflavit in eis, ait Evangelista,
Spiritum sanctum dans eis, ac dicens: Si cui remiseritis
peccata, remittentur illi [(Id. XX, 22, 23)]
. Unde est
et illud apostoli Pauli: Si quis Spiritum Christi non
habet, hic non est ejus [(Rom. VIII, 9)]
. Si ergo Filius in
Patre et ex Patre, Spiritus sanctus simul est et in
Filio et Patre; non est sejuncta Trinitas, ubi est
perfecta unitas. Discedat Arianus confusus reus, quia
Trinitas unus est Deus.
CAPUT VI.
8.
Virgae et crucis Christi mysteria
prosequitur. Sanctorum exempla omni hominum generi
proposita. Sed quando tibi, perversa haeresis, verba
mea proficiunt, cum sis aspis surda, obturans aures
ne audias vocem incantantium? Noveris te tamen a
serpente esse comedendam, dum oves quas tenes
captivas, ad suum ovile ille pastor adduxerit, ut sit
unus grex et unus pastor. Ille pastor noster, dilectissimi,
qui in virga ferrea pascit et regit, confringit et
restituit, ipse pastor est, ipse rector, ipse fabricator,
ipse architectus noster. Magnum te pastorem video,
Domine Jesu, oves pascentem, errantes requirentem,
inventas cum gaudio ad gregem tuis humeris reportantem:
magnum te architectum video, virgam
portantem, in virga pendentem, et de ista virga multa
miracula facientem. Multum expavesco expositionem
virgae hujus, dilectissimi, dum loca divinarum Scripturarum
considero. Virga Maria sancta, virga ipse
Christus, virga crux. Et de ista virga quam magna et
mira fecit hic architectus! et arborem fecit crucis
ubi ipse angularis pependit lapis, et scalas coeli per
quas hominem lapsum ad Patrem levavit. Quale miraculum,
fratres, hujus architecti, ut de virga sua
faceret scalas, et tales quarum caput in coelum poneret,
et per eas ipse et ascenderet et descenderet, et
propter confirmationem ipse super eas incumberet!
Ascende securus, qui desideras coelum: non te terreat
earum nec angustia, nec longitudo, nec altitudo;
nihil timeas, non nutant gradus ejus, quos ille
architectus sic confirmavit, ut in ejus ligno manus
suas clavis affigi voluerit. Vide has scalas hujus architecti
discipulum apostolum Paulum et demonstrantem,
et gradus quasi numerantem et ascendentem,
et quam plurimos invitantem: Flecto, inquit, genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ut
det vobis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit
altitudo et latitudo, longitudo et profundum
[(Ephes. III,
14 et 18)]
. Quatuor gradus posuit crucis. Non ergo laboriosae
sunt hae scalae: quatuor gradus habent, et
perducunt ad coelum. In altitudine crucis caput positum
est crucifixi: sursum cor habeat christianus ad
Dominum, quod interrogatus quotidie respondet; et
ascendit unum gradum. In latitudine crucis manus
affixae sunt crucifixi: perseverent manus christiani
in operibus bonis; et secundum gradum ascendit. In
longitudine crucis corpus pependit crucifixi: castiget
quis corpus suum observationibus, jejuniis illud suspendat,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.