PL 40, col. 700

De cataclysmo (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne · De tempore barbarico (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

mente: quem castitas sic possederat, ut irruentes
minae dominae mulieris impudicae non possent eum
violare, nec mente, nec corpore, cujus jam Deus
possederat mentem. Imitentur virgines sanctae sanctam
Domini sui matrem Mariam. Imitentur viduae
religiosam viduam Annam: imitentur et conjugatae
castam Susannam. Virgo mater quod vovit, implevit:
Anna vidua in orationibus et jejuniis usque in finem
perseverantiam tenuit: Susanna casta pro pudicitia
conjugali usque ad periculum mortis accessit. Intendite,
conjugatae, qualis vobis hujus a Scriptura sancta
imitatio proponatur. Non enim eam praedicat,
quod fuerit auro, monilibus vel veste pretiosa forinsecus
compta, cum fuerit intrinsecus pudore castitatis
ornata. Omnibus vitam donavit, qui bonos mores
instituit. Propterea namque ipse vir de femina est
nasci dignatus, quia ab ipso uterque sexus est liberatus.
Multa diximus, intentissime audistis, epulas dominicas
libentissime comedistis: rependite vicem
ministratori vestro, ut si non verbo, saltem vestris
orationibus pascar.

viderint, quemadmodum ab eo omnem spem salutis
ablatam sentiunt, eumque adhuc vivum tanquam
mortuum merito plangunt? Inter tantas angustias et
in ipso fine rerum posita est universa provincia, et
quotidie frequentantur spectacula: sanguis hominum
quotidie funditur in mundo, et insanientium voces
crepitant in circo. O planctus omni tristitia acceptior!
o planctus omni moestitia affligens cor! Libet flere.
Plangimus enim, dilectissimi, et illos et nos, quia et
nos digni sumus qui cum talibus merito flagellemur.
Nos enim, cum alios accusamus; omnes declinavimus,
simul inutiles facti sumus, prorsus omnes.
Nullus est excusatus; quia talis est judex, ut omnis
homo ab illo inveniatur reus. Cum enim Rex justus
sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor?
aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato [(Prov. XX,
8 et 9)]
?
2.
Advenit tempus illud quod praedixit Dominus: Putas, cum venerit Filius hominis, inveniet fidem in
terra
[(Luc. XVIII, 8)]
? Quis habet fidem? quis credit
verbis? Audebit aliquis nostrum assignare sibi fidem,
quando audit Dominum dicentem discipulis: Si haberetis
fidem sicut granum sinapis, diceretis arbori huic,
Eradicare, et plantare in mari; et obaudisset vobis [(Id. XVII, 6)]
?
Quis sibi audebit assignare quod faciat
omnia quae praecepit Deus? Nemo, prorsus nemo.
Praedicamus, et non facimus: auditis, et facere non
curatis. Merito omnes sub flagello, et doctor et factor,
et auditor et contemptor. Studemus invicem reprehendere,
et non studemus opera nostra discutere.
Detrahit proximus proximo, detrahit clericus clerico,
detrahit laicus laico. Video quidem se invicem accusantes,
sed neminem video juste se excusantem.
Unusquisque enim, dilectissimi, proprium onus portat. Nolite detrahere alterutrum, fratres,
ait apostolus
Jacobus. Qui enim detrahit fratri aut judicat fratrem,
detrahit legi et judicat legem. Si autem judicas legem,
non es factor legis, sed judex. Unus est enim legislator
et judex, qui potest perdere et liberare. Tu autem quis
es, qui judicas proximum [(Jacobi IV, 11-13)]
?
CAPUT II.
3.
Poenitentia agenda, antequam succidatur
arbor. Nec tamen voces detrahentium silentium
possunt imponere verbo Dei. Clamat ille per

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.