PL 40, col. 788

De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne

ad cognitionem veritatis. Ignis vero calorem
de se emittens, sed non amittens, inflammat affectum
ad amorem virtutis. Et sicut solem non videt oculus
nisi in lumine solis; sic verum ac divinum lumen
non poterit intelligentia videre nisi in ipsius lumine. Domine,
inquit propheta, in lumine tuo videbimus lumen [(Psal. XXXV, 10)]
.
Cum enim mortale hoc induerit
immortalitatem, et corruptibile hoc induerit incorruptibilitatem [(I Cor. XV, 54)] ,
tunc mente pariter et
corpore spirituales effecti, secundum modulum nostrum
per mentis illuminationem omnia sciemus, et
per corporis incorruptibilis levitatem ubique esse poterimus.
Volabimus mente per contemplationem, volabimus
et corpore per incorruptionem. Discernemus
mente, discernemus et corpore, cum sensus nostri
corporei vertentur in rationem, ratio in intellectum,
intellectus in intelligentiam, intelligentia in Deum
mutabitur. Sensu visibilia percipiuntur, in imaginatione
continentur visibilium imagines et similitudines,
ad rationem pertinent visibilium rationes et definitiones
et invisibilium investigationes, ad intellectum et
intelligentiam spectant spiritualium et divinorum comprehensiones
et contemplationes. Sensus vero et
imaginatio ad rationem non ascendunt, sed infra remanentes
eam aliquatenus deducere possunt, et quasi
a longe quaedam ostendere, ad quae non possunt pervenire.
Simili quadam proportione intellectum et intelligentiam
ratio juvare potest, sed ad statum eorum
non valet ascendere, quoniam metas suas et proprios
fines habet, quos transcendere non potest. Sensum et
imaginationem cum caeteris animalibus communem
habemus: vident siquidem visibilia, et visorum recordantur.
In quibusdam etiam sensibus nos superant:
quoniam justum fuit ut brutis animalibus, quibus nil
dandum erat in intellectu, aliquid amplius daretur in
sensu. Et e contrario tanto major necessitas indicitur
homini exercendae rationis, quanto majorem defectum
patitur sensualitatis. Ratio autem inde incipit, unde
aliquid occurrit, quod nobis cum animalibus non sit
commune. Quaedam ergo sunt infra rationem, quaedam
juxta rationem, quaedam supra rationem. Infra rationem
sunt quae sensu percipimus, sicut dura et mollia,
calida et frigida, candida et nigra, dulcia et amara.
Juxta rationem sunt et pervia rationi, quae ratione
percipimus, sicut commoda et incommoda, vera
et falsa, justa et injusta. Ratio siquidem est quidam
animi motus, visum mentis acuens, veraque a falsis
distinguens. Supra rationem sunt quae nec sensus docet,
nec ratio persuadet, sed aut divina revelatione
comprehenduntur, aut divinarum Scripturarum auctoritate
creduntur, sicut Deum in una substantia
trinum, et in tribus personis substantialiter unum.
Deus siquidem est rerum universitas, ita quod nulla
singularum: et ideo motibus rationis non subjacet,
quia ratio non est nisi de re aliqua.
CAPUT XIII. Animae definitio. Actiones. Simplicitas. Potentiae. Vires.
Anima est spiritus intellectualis,
rationalis, semper vivens, semper in motu, bonae
malaeque voluntatis capax: secundum benignitatem
Creatoris atque secundum sui operis officium variis
nuncupatur nominibus. Dicitur namque anima, dum
vegetat; spiritus, dum contemplatur; sensus, dum
sentit; animus, dum sapit; dum intelligit, mens;
dum discernit, ratio; dum recordatur, memoria; dum
consentit, voluntas. Ista tamen non differunt in substantia,
quemadmodum in nominibus; quoniam omnia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.